AAS 22 (1930), p. 556
mentem ac mores sit semper et maneat viva imago fecun-
^dissimae illius unionis Christi cum Ecclesia, quae est venerandum
profecto perfectissimae caritatis mysterium.
Quae omnia, Venerabiles Fratres, si attento animo et
viva fide perpendantur, si eximia haec matrimonii bona,
proles, fides, sacramentum, debita luce illustrentur, nemo
potest divinam sapientiam et sanctitatem et benignitatem
non admirari, quae cum dignitati ac felicitati coniugum,
tum humani generis conservationi propagationique, in sola
nuptialis foederis casta sacraque consortione procurandae,
tam copiose providerit.
II.
Quo libentius tantam casti connubii praestantiam perpendimus,
Venerabiles Fratres, eo magis Nobis dolendum
videtur, quod divinum hoc institutum, nostra potissimum
aetate, spretum saepe ac passim abiectum conspicimus.
Non iam enim occulte neque in tenebris, sed palam,
quovis pudoris sensu deposito, qua voce qua scriptis, scaenicis
cuiusque generis ludis, fabulis romanensibus, amatoriis
ludicrisque narrationibus, cinematographicis quae dicuntur
imaginibus, radiophonicis orationibus, omnibus denique
recentioris scientiae inventis, matrimonii sanctitas
vel conculcatur vel deridetur ; divortia, adulteria, turpissima
quaeque vitia aut laudibus extolluntur aut saltem iis
depinguntur coloribus, ut ab omni culpa et infamia vindicari
videantur. Nec desunt libri, quos scientificos praedicare
non verentur, sed qui re vera non raro solum quodam
scientiae fuco idcirco illiti sunt, quo faciliorem inveniant
sese insinuandi viam. Quae autem in iis propugnantur doctrinae,
eae venditantur tamquam recentioris ingenii poitenta,
illius nimirum ingenii, quod, veritatis unice studio-