AAS 22 (1930), p. 557

sum, praeiudicatas quaslibet veterum opiniones abdicasse
perhibetur, quodque inter has obsoletas opiniones etiam
traditam de coniugio christianam doctrinam amandat atque
relegat.
Et instillantur haec omne genus hominibus, divitibus
et egenis, operariis et heris, doctis et inductis, solutis et
connubio ligatis, Dei cultoribus et osoribus, adultis et iuvenibus
; his praesertim, utpote faciliori captu praedae, peiores
struuntur insidiae.
Non omnes quidem novarum huiusmodi doctrinarum
fautores ad extrema quaeque indomitae libidinis consectaria
devehuntur : sunt qui, medio quasi itinere consistere
enisi, in quibusdam tantum divinae naturalisque legis
praeceptis aliquid nostris temporibus concedendum putent.
Sed hi quoque, plus minusve conscii, emissarii sunt
illius inimici nostri, qui semper conatur zizania superseminarein
medio tritici. Nos igitur, quos Paterfamilias agri1
sui custodes posuit, quosque sacrosanctum urget officium
cavendi ne bonum semen herbis nocentibus opprimatur, Nobismet
ipsis a Spiritu Sancto dicta existimamus gravissima,
quibus Apostolus Paulus dilectum suum Timotheum hortabatur
verba : « Tu vero vigila... Ministerium tuum imple...
« Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, ob-
« secra, increpa in omni patientia et doctrina ». 2
Et quoniam, ut inimici fraudes vitari possint, detegi
eas ante necesse est, multumque iuvat eius fallacias incautis
denuntiare, quamvis profecto mallemus huiusmodi flagitia
nec nominare « sicut decet Sanctos », propter ani-3
marum tamen bonum et salutem, ea penitus silere non possumus.

Ut igitur ab horum maiorum fontibus incipiamus, praecipua
eorum radix in eo est quod matrimonium non ab Au-

1 Cfr. MATTH., XIII, 25. .
2 II Tim., IV, 2-5.
8 Ephes., V, 3.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.