AAS 22 (1930), p. 559

matrimonii licentiam omniaque iura sibi vindicat, dempto
tamen indissolubili vinculo et prole exclusa, nisi partes
suam vitae communionem et consuetudinem in pieni iuris
matrimonium deinde converterint.
Immo non desunt qui velint et instent ut etiam legibus
huiusmodi portenta probentur aut saltem publicis
populorum usibus institutisque excusentur ; et ne suspicari
quidem videntur talia nihil sane habere recentioris culturae
de qua tantopere gloriantur, sed nefandas esse corruptelas,
quae ad barbaros quarumdam ferarum gentium usus
etiam cultas nationes procul dubio rédigèrent.

Sed, ut ad singula iam, Venerabiles Fratres, tractanda
accedamus, quae singulis matrimonii bonis opponuntur,
primum de prole sit sermo, quam multi molestum connubii
onus vocare audent, quamque a coniugibus, non per honestam
continentiam (etiam in matrimonio, utroque consentiente
coniuge, permissam) sed vitiando naturae actum,
studiose arcendam praecipiunt. Quam quidem facinorosam
licentiam alii sibi vindicant, quod prolis pertaesi solam sine
onere voluptatem explere cupiunt, alii quod dicunt se neque
continentiam servare, neque ob suas vel matris vel rei familiaris
difficultates prolem admittere posse.
At nulla profecto ratio, ne gravissima quidem, efficere
potest, ut quod intrinsece est contra naturam, id cum natura
congruens et honestum fiat. Cum autem actus coniugii
suapte natura proli generandae sit destinatus, qui, in eo
exercendo, naturali hac eum vi atque virtute de industria
destituunt, contra naturam agunt et turpe quid atque intrinsece
inhonestum operantur.
Quare mirum non est, ipsas quoque Sacras Litteras testari
Divinam Maiestatem summo prosequi odio hoc nefandum
facinus illudque interdum morte puniisse, ut memorat
Sanctus Augustinus : « Illicite namque et turpiter
« etiam cum legitima uxore concumbitur, ubi prolis conce-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.