AAS 22 (1930), p. 560

(( ptio devitatur. Quod faciebat Onan, filius Iudae, et occidit
(( illum propter hoc Deus ». 1
Cum igitur quidam, a christiana doctrina iam inde ab
initio tradita neque umquam intermissa manifesto recedentes,
aliam nuper de hoc agendi modo doctrinam sollemniter
praedicandam censuerint, Ecclesia Catholica, cui
ipse Deus morum integritatem honestatemque docendam
et defendendam commisit, in media hac morum ruina posita,
ut nuptialis foederis castimoniam a turpi hac labe immunem
servet, in signum legationis suae divinae, altam
per os Nostrum extollit vocem atque denuo promulgat :
quemlibet matrimonii usum, in quo exercendo, actus, de industria
hominum, naturali sua vitae procreandae vi destituatur,
Dei et naturae legem infringere, et eos qui tale quid
commiserint gravis noxae labe commaculari.
Sacerdotes igitur, qui confessionibus audiendis dant
operam, aliosque qui curam animarum habent, pro suprema
Nostra auctoritate et omnium animarum salutis cura, admonemus,
ne circa gravissimam hanc Dei legem fideles
sibi commissos errare sinant, et multo magis, ut ipsi se ab
huiusmodi falsis opinionibus immunes custodiant, neve in
iis ullo modo conniveant. Si quis vero Confessarius aut animarum
Pastor, quod Deus avertat, fideles sibi créditos aut
in hos errores ipsemet induxerit, aut saltem sive approbando
sive dolose tacendo in iis confirmant, sciat se Supremo Iudici
Deo de muneris proditione severam redditurum esse
rationem, sibique dicta existimet Christi verba : « Caeci
« sunt, et duces caecorum : caecus autem, si caeco ducatum
« praestet, ambo in foveam cadunt ». 2
Causae vero, ob quas matrimonii maius usus defenditur,
non raro, - ut de iis quae turpes sunt taceamus, - fictae
aut exaggeratae proferuntur. Nihilominus pia Mater Ec-

1 S. AUGUST., De coniug. adult., lib. II, n.. 12; cfr. Gen., XXXVIII, 8-10; S. Poe
nitent., 3 April., 3 Iun. 1916.
2 MATTH., XV, 14; S. Offic, 22 Nov. 1922.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.