AAS 22 (1930), p. 561

clesia optime intelligit atque persentit quae de matris sanitate,
vita periclitantis, dicuntur. E equis nisi miserenti
animo haec perpendere possit? Quis non summa afficiatur
admiratione, si quando matrem cernat vix non certae sese
morti, heroica fortitudine, oftaentem, ut proli semel conceptae
vitam conservet? Quod ipsa fuerit perpessa ut naturae
officium plene impleret, id unus Deus ditissimus et
miserentissimus retribuere poterit, dabitque profecto mensuram
non tantum confertam sed supereffluentem. 1
Optime etiam novit Sancta Ecclesia, non raro alterum
ex coniugibus pati potius quam patrare peccatum, cum ob
gravem omnino causam perversionem recti ordinis permittit,
quam ipse non vult, eumque ideo sine culpa esse, modo
etiam tunc caritatis legem meminerit et alterum a peccando
arcere et removere ne negligat. Neque contra naturae ordinem
agere ii dicendi sunt coniuges, qui iure suo recta et naturali
ratione utuntur, etsi ob naturales sive temporis sive
quorundam defectuum causas nova inde vita oriri non possit.
Habentur enim tam in ipso matrimonio quam in coniugalis
iuris usu etiam secundarii fines, ut sunt mutuum adiutorium
mutuusque fovendus amor et concupiscentiae sedatio,
quos intendere coniuges minime vetantur, dummodo
salva semper sit intrinseca illius actus natura ideoque eius
ad primarium finem debita ordinatio.
Vehementer item Nos percellunt illorum coniugum gemitus,
qui, dura egestate oppressi, gravissimam in alendis
liberis difficultatem patiuntur.
At cavendum omnino est ne funestae externarum rerum
conditiones multo funestiori errori occasionem praebeant.
Nullae enim exsurgere possunt difficultates quae mandatorum
Dei, actus, ex interiore natura sua malos, votantium,
obligationi derogare queant; in omnibus vero rerum
adiunctis semper possunt coniuges, gratia Dei roborati, suo
munere fideliter fungi et castitatem a turpi hac macula illi-

1 Luc, Vi, 38.

ACTA, TO!. XXII , n. 13. — 31-12-930. 37

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.