AAS 22 (1930), p. 563

modo excusandam directam innocentis necem ? De hac enim
hoc loco agitur. Sive ea matri infertur sive proli, contra Dei
praeceptum est vocemque naturae : « Non occides ! ». Res1
enim aeque sacra utriusque vita, cuius opprimendae nulla
esse unquam poterit ne publicae quidem auctoritati facultas.
Ineptissime autem haec contra innocentes repetitur e
iure gladii, quod in solos reos valet ; neque ullum viget hic
cruentae defensionis ius contra iniustum aggressorem (nam
quis innocentem parvulum iniustum aggressorem vocet ?) ;
neque ullum adest « extremae necessitatis ius » quod
vocant, quodque usque ad innocentis directam occisionem
pervenire possit. In utraque igitur et matris et prolis vita
tuenda ac servanda probi expertique medici cum laude enituntur
; contra, nobili medicorum nomine et laude indignissimos
se ii probarent, quotquot alterutri, per speciem medicandi,
vel falsa misericordia moti, ad mortem insidiarentur.
Quae quidem plane severis consonant verbis quibus
Episcopus Hipponensis in coniuges depravatos invenitur,
qui proli quidem praecavere student, at, si nullo exitu, nefarie
eam interimere non verentiir : « Aliquando eo usque,
« inquit, pervenit haec libidinosa crudelitas vel libido cruci
delis, ut etiam sterilitatis venena procuret, et si nihil vaie
luerit, conceptos fetus aliquo modo intra viscera exstin-
« guat ac fundat, volendo suam prolem prius interire quam
« vivere, aut si in utero iam vivebat, occidi antequam nasci.
« Prorsus, si ambo tales sunt, coniuges non sunt : et si ab
u initio tales fuerunt, non sibi per connubium sed per stu-
« prum potius convenerunt ; si autem non ambo sunt tales,
« audeo dicere : aut illa est quodammodo meretrix mariti,
« aut ille adulter uxoris ». 2
Quae autem afferuntur pro sociali et eugenica indicatione,
licitis honestisque modis et intra debitos limites,

5 Exod., XX, 13; cfr. Decr. S. Offic. 4 Maii 1898, 24 Iulii 1895, 31. Maii 1884.
2 S De nmpt. et concupisc., cap. X V .
AUGUST.,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.