AAS 22 (1930), p. 564

earum quidem rerum ratio haberi potest et debet ; at necessitatibus,
quibus eae innituntur, per occisionem innocentium
providere velle absonum est praeceptoque divino
contrarium, apostolicis etiam verbis promulgato : Non esse
facienda mala ut eveniant bona. 1
Iis denique, qui apud nationes principatum tenent feruntve
leges, oblivioni dare non licet auctoritatis publicae
esse, congruis legibus poenisque, innocentium vitam defendere,
idque eo magis, quo minus ii, quorum vita periclitatur
et impugnatur, se ipsi defendere valent, inter quos
primum sane locum tenent infantes in visceribus maternis
abditi. Quod si publici magistratus parvulos illos non
solum non tueantur, sed, legibus suisque ordinationibus,
permittant atque adeo tradant medicorum aliorumve manibus
occidendos, meminerint Deum iudicem esse et
vindicent! sanguinis innocentis, qui de terra clamat ad
caelum. 2
Reprobetur denique oportet perniciosus ille usus, qui
proxime quidem naturale hominis ius ad matrimonium ineundum
spectat, sed ad prolis quoque bonum vera quadam
ratione pertinet. Sunt enim qui, de finibus eugenicis nimium
solliciti, non solum salubria quaedam dent consilia ad
futurae prolis valetudinem ac robur tutius procurandum -
quod rectae rationi utique contrarium non est - sed cuilibet
alii etiam altioris ordinis fini eugenicum anteponant, et coniugio
auctoritate publica prohiberi velint eos omnes ex
quibus, secundum disciplinae suae normas et coniecturas,
propter hereditariam transmissionem, mancam vitiosamque
prolem generat um iri censent, etiamsi iidem sint ad matrimonium
ineundum per se apti. Quin immo naturali illa facultate,
ex lege, eos, vel invitos, medicorum opera privari
volunt; neque id ad cruentam sceleris commissi poenam pu-

1 Cfr. Rom., HI, 8.
2 Cfr. Gen., IV, 10.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.