AAS 22 (1930), p. 565

blica auctoritate repetendam, vel ad futura eorum crimina
praecavenda, licebit, scilicet contra omne ius et fas ea magistratibus
civilibus arrogata facultate, quam numquam habuerunt
nec legitime habere possunt.
Quicumque ita agunt, perperam dant oblivioni sanctiorem
esse familiam Statu, hominesque in primis non
terrae et tempori, sed caelo et aeternitati generari. Et fas
profecto non est homines, matrimonii ceteroqui capaces,
quos, adhibita etiam omni cura et diligentia, nonnisi mancam
genituros esse prolem conicitur, ob eam causam gravi
culpa onerare si coniugium contrahant, quamquam saepe
matrimonium iis dissuadendum est.
Publici vero magistratus in subditorum membra directam
potestatem habent nullam ; ipsam igitur corporis integritatem,
ubi nulla intercesserit culpa nullaque adsit
cruentae poenae causa, directo laedere et attingere nec engentéis
nec ullis aliis de causis possunt unquam. Idem docet
Sanctus Thomas Aquinas, cum, inquirens num humani
iudices ad futura mala praecavenda hominem possint malo
quodam plectere, id quidem concedit quod ad quaedam alia
mala, sed iure meritoque negat quod ad corporis laesionem
: « Numquam secundum humanum iudicium aliquis
« debet puniri, sine culpa, poena flagelli, ut occidatur, vel
« mutiletur vel verberetur ».x
Ceterum, quod ipsi privati homines in sui corporis
membra dominatum alium non habeant quam qui ad eorum
naturales fines pertineat, nec possint ea destruere aut mutilare
aut alia via ad naturales functiones se ineptos reddere,
nisi quando bono totius corporis aliter provideri nequeat,
id christiana doctrina statuit atque ex ipso humanae
rationis lumine omnino constat.

Iam ut ad alterum caput errorum, quod fidem coniugii
respicit, veniamus, quidcumque in prolem peccatur, conse-

1 Summ, theolog., 2 2A A E, q. 108 a. 4 ad 2 .M

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.