AAS 22 (1930), p. 566

quens est in fidem quoque coniugii peccari quodammodo,
cum alterum alteri sit connexum matrimonii bonum. At
totidem praeterea contra coniugii fidem singillatim enumeranda
sunt errorum et corruptelarum capita, quot eadem
fides complectitur domesticas virtutes : castam scilicet
utriusque coniugis fidelitatem, uxoris honestam viro obtemperationem,
firmam denique germanamque inter utrumque
caritatem.
Fidelitatem igitur primo corrumpunt, qui huius temporis
opinionibus ac moribus de falsa quadam nec innocua
amicitia cum extraneis indulgendum putant, et maiorem
quandam in mutuis hisce rationibus sentiendi atque agendi
licentiam coniugibus concedendam esse asserunt, idque
eo magis quod (ut autumant) non pauci habeant congenitam
indolem sexualem, cui intra angustos connubii monogamici
limites satisfacere non possint. Quapropter honestorum
coniugum rigidum illum animi habitum, qui omnem
cum extraneis libidinosum affectum et actum damnat et
recusat, obsoletam quandam esse censent mentis animique
debilitatem, aut abiectam et vilem oblectationem seu zelo
typiam ; et ideo, quaecumque de fide coniugali retinenda
latae fuerint poenales reipublicae leges, eas irritas esse volunt,
aut certe irritandas.
Nobilis quidem castorum coniugum animus commenta
haec, vel sola natura duce, ut vana et turpia respuit profecto
atque contemnit ; et hanc naturae vocem approbat sane
atque confirmat cum Dei mandatum « Non moechaberis », 1
tum illud Christi : « Omnis, qui viderit mulierem ad conce
cupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde
<( suo ». Nullae autem humanae consuetudines vel exem-2
pla prava, nullaque progressae humanitatis species poterunt
unquam huius divini praecepti vim infirmare. Nam
quemadmodum unus idemque « Iesus Christus heri et ho-

1 Exod., XX, 14.

2 MATTH., V, 28.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.