AAS 22 (1930), p. 567

die ipse et in saecula », 1 ita una eademque Christi doctrina
permanet, ex qua ne unus quidem apex praeteribit, donec
omnia fiant. 2

Quicumque vero nuptialis fidei et castimoniae nitorem
scribendo dicendoque obscurant, iidem errorum magistri
fidam honestamque mulieris viro obtemperationem facile
lab ef act ant. Audacius etiam complures ex iis indignam
illam esse alterius coniugis erga alterum servitutem effutiunt
; aequalia inter coniuges omnia esse iura ; quae cum
unius servitute violentur, quandam mulieris emancipationem
superbissime praedicant peractam esse vel peragendam.
Hanc autem triplicem, sive in domestica societate regenda,
sive in re familiari administranda, sive in prolis vita
arcenda vel perimenda, statuunt, et socialem, oeconomicam,
physiologicam vocant : physiologicam quidem, quatenus
mulieres ab oneribus uxoris, sive coniugalibus, sive materni
s, pro sua libera voluntate solutas aut solvendas volunt
(hanc autem non emancipationem, sed nequam facinus esse
iam satis diximus) ; oeconomicam vero, qua volunt mulierem,
etiam inscio et repugnante viro, libere posse sua sibi
negotia habere, gerere, administrare, liberis, marito familiaque
tota posthabitis ; socialem denique, quatenus ab
uxore curas domesticas sive liberorum sive familiae removent,
ut, iis neglectis, suo ingenio indulgere valeat, et negotiis
officiisque etiam publicis addicatur.
At ne haec quidem est vera mulieris emancipatio neque
illa rationi congruens et dignis sima libertas, quae christianae
nobilisque mulieris et uxoris muneri debetur ; potius
est muliebris ingenii et maternae dignitatis corruptio
et totius familiae perversio, qua maritus privatur uxore,
proles matre, domus familiaque tota vigili semper custode.
Quin immo in ipsius mulieris perniciem vertitur haec falsa
libertas et non naturalis cum viro aequalitas; nam si mulier

1 Hebr., XIII, 8.

9 Cfr. MATTH., V, 18.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.