AAS 22 (1930), p. 577

dinis exemplar est, re vertendo. Quae quidem fel. rec. decessor
Noster Leo XIII contra Naturalistas gravissimis
hisce verbis iure urgebat :•« Lex est provisa divinitus, ut
« quae a Deo et natura auctoribus instituta sunt, ea tanto
« plus utilia ac salutaria experiamur, quanto magis statu
«nativo manent, integra atque incommutabilia, quando-
<( quidem procreator rerum omnium Deus probe novit quid
<( singularum institutioni et conservationi expediret, cun-
« ctasque voluntate et mente sua sic ordinavit, ut suum
« unaquaeque exitum convenienter habitura sit. At si rerum
<( ordinem providentissime constitutum immutare et per-
« turbare hominum temeritas aut improbitas velit, tum
« vero etiam sapientissime atque utilissime instituta aut
« obesse incipiunt, aut prodesse desinunt, vel quod vim iu-
« vandi mutatione amiserint vel quod tales Deus ipse poe-
« nas malit de mortalium superbia atque audacia su-
« mere ».1
Oportet igitur ad rectum ordinem in re coniugali restituendum,
ut omnes divinam de matrimonio rationem contemplentur
ad eamque se conformare studeant.
Verum, cum huic studio indomitae praesertim concupiscentiae
vis obsistat, quae sane potissima est causa cur
contra sanctas matrimonii leges peccetur, cumque homo
cupiditates suas sibi subditas habere non possit, nisi prius
se subiciat Deo, hoc primum curandum erit secundum ordinem
divinitus statutum. Nam hrma lex est, ut quicumque:
se Deo subiecerit, gaudeat ille subici sibi, divina gratia opitulante,
concupiscentiam animique sui motus ; qui vero rebellis
Deo fuerit, illatum sibi a violentis cupiditatibus intestinum
bellum experiatur ac doleat. Quod quam sapienter
decretum sit, ita exponit S. Augustinus : « Hoc enim
« expedit : inferius subici superiori ; ut et ille qui sibi
<( subici vult quod est inferius se, subiciatur superiori se.
« Agnosce ordinem, quaere pacem ! Tu Deo; tibi caro. Quid

1 Litt. Encycl. Arcanum, 10 Febr. i880.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.