AAS 22 (1930), p. 576
«ante pro visos, limites coercere. Magna prorsus est vis
« exemplorum, maior cupiditatum : hisce incitamentis fieri
«debet, ut divortiorum libido latius'quotidie serpens, plu-
« rimorum animos invadat, quasi morbus contagione
« vulgatus, aut agmen aquarum, superatis aggeribus,
« exundans ».1
Ideoque, ut in iisdem Litteris legitur, « nisi consilia
<( mutentur, perpetuo sibi metuere familiae et societas hu-
« mana debebunt, ne miserrime coniciantur in .... rerum
« omnium certamen atque discrimen ». Quae quidem2
omnia quam vére ante quinquaginta annos praenuntiata
fuerint, abunde confirmat crescens in dies morum corruptio
et inaudita familiae depravatio in iis regionibus, ubi Communismus
plene dominatur.
III.
Quid sapientissimus nostri generis Creator ac Redemptor
de humano coniugio statuerit, Venerabiles Fratres, huc
usque venerabundi admirati sumus, simulque doluimus
tam pium divinae Bonitatis consilium ab humanis cupiditatibus,
erroribus, vitiis frustrari conculcarique nunc passim.
Consentaneum igitur est ut animum Nostrum paterna
quadam cum sollicitudine ad opportuna invenienda remedia
convertamus, quibus perniciosissimi quos recensuimus abusus
tollantur et debita matrimonio reverentia ubique restituatur.
Ad quod in primis iuvat certissimum illud in memoriam
revocare, quod in sana philosophia atque adeo in sacra
theologia sollemne est : quaecumque nimirum a recto
ordine declinarunt, non posse ea in pristinum ac suae naturae
congruentem statum alia via reduci, quam ad divinam
rationem, quae (ut docet Angelicus) omnis rectitu-3
1 Litt. Encycl. Arcanum, 10 Febr. 1880.
2 Litt. Encycl. Arcanum, 10 Febr. 1880.
1 S. THOM. AQUIN., Summ, theolog., l -2 , q. 91, a. 1-2.a ae