AAS 22 (1930), p. 60
lem ante ad Civitatem quam ad familiam pertinere, et Civitati
ius esse educandi absolutum. Pro nihilo autem est ratio, quam isti
afferunt, hominem nasci civem ideoque ab initio ad Civitatem per^
tinere, cum neutiquam reputent, hominem, ante quam civis sit,
vivere oportere, eundemque vitam non ab Civitate sed a parentibus
accipere; ut sapienter Leo XIII: « Filii sunt aliquid patris, et
velut paternae amplificatio quaedam personae, proprieque loqui
si volumus, non ipsi per se, sed per communitatem domesticam,
in qua generati sunt, civilem ineunt ac participant societatem » . 1
Itaque: « Patria potestas est eiusmodi, ut nec exstingui, neque
absorberi a republica possit, quia idem et commune habet cum
ipsa hominum vita principium » , 2 ut Leo XIII docet in iisdem
Encyclicis Litteris. Unde tamen non sequitur, ius educandi, quo
parentes fruuntur, absolutum esse atque imperiosum, utpote quod
et fini supremo et legi naturali divinaeque coniunctissime subiiciatur,
quemadmodum ipse Leo XIII in memorabilibus illis Encyclicis
Litteris, ubi de praecipuis civium christianorum officiis,
declarat, ita iurium et officiorum, quae parentes contingunt,
summam complexus: « Natura parentes habent ius suum instituendi
quos procrearint, hoc adiuncto officio, ut cum fine, cuius gratia
sobolem Dei beneficio susceperunt, ipsa educatio conveniat et
disciplina puerilis. Igitur parentibus est necessarium eniti et contendere,
ut omnem in hoc genere propulsent iniuriam, omninoque
pervincant ut sua in potestate sit educere liberos, ut par est, more
christiano, maximeque prohibere scholis iis, a quibus periculum
est ne malum venenum imbibant impietatis » . 3
Animadvertendum autem est, officium educandi, quo familia
obstringitur, non modo religiosam ac moralem educationem complecti,
sed etiam physicam et civilem, pro ea potissimum ratione
quam cum religione et morum doctrina habeant. 4
Istud vero, quod nullam controversiam recipit, familiae ius
haud semel est legitime agnitum apud quasdam nationes, ubi ius
1 Ep.enc. Berum novarum, 15 Maii 1891.
2 Ibidem.
8 Ep. enc. Sapientiae christianae, 10 Ian. 1890.
4 Cod. iur. oan., c. 1113.