AAS 22 (1930), p. 61
naturae in civili servare regimine sollemne est. Etenim, ut exemplum
ex recentioribus proferamus, Summum Foederatarum Americae
Civitatum Tribunal, cum gravissimam quaestionem dirimerete
edixit: « nullam generalem potestatem Civitati esse unius
eiusdemque formae decernendae, ad quam iuventus educi debeat,
huiusque cogendae ut in publicis tantummodo scholis instituatur
», ob hanc scilicet rationem ex iure naturae depromptam:
« Puer non est mera res a Civitate procreata; qui eum aiunt ac
dirigunt, ius habent, cum nobilissimo officio coniunctum, ipsius
educandi et ad officiorum perfunctionem comparandi ». 1
Testis historia est, rerum publicarum gubernatores, recentiore
praesertim aetate, iura violasse ac violare, quae humani generis
Conditor familiae contulit; testis eadem invicta, Ecclesiam eiusmodi
iura continenter tutatam esse ac défendisse; atque historiae
testimonium hoc ipso aptius confirmatur, quod familiae peculiarem
in modum Ecclesiae scholis confidunt, ut haud multo ante in
Epistola ad Cardinalem a publicis Ecclesiae negotiis Nostra scribebamus:
«Familia statim intellexit rem ita se habere, atque,
inde a prioribus christiani nominis temporibus ad haec usque
nostra, parentes, etsi manca nullave religione, suos mittunt et
comitantur liberos ad ea educationis instituta quae condiderit ac
regat Ecclesia ». 2
Paternus enim sensus, qui a Deo est, ad Ecclesiam sese fidenter
convertit, in qua familiarium iurium tutelam inventuram se novit
eamque demum concordiam, quam Deus in ordine rerum collocavit.
Ecclesia enim, quamvis - ut est conscia, cum muneris sui
divini ad universos pertinentis, tum obligationis, qua universi
tenentur, unius verae religionis amplectendae - nunquam desinat
et sibi ius vindicare et in parentum catholicorum memoriam redi-
1 « The fundamental theory of liberty upon which ali governments in this union
repose exeludes any general power of the State to standardizo its children by forcing them
to accept instruction f rom public teachers only. The child is not the mere creature of the
State; those who nurture him and direct his destiny have the right coupled with the
high duty, to recognize, and prepare him for additiónal duties ». U. S. Supreme Court
Décision in the Oregon School Cases, June 1, 1925.
8 Epist, ad Card. a -publicis Ecclesiae negotiis, 30 Maii 1929.