AAS 22 (1930), p. 62
gere officium prolis suae baptismo eluendae christianeque educandae,
iuris tamen naturalis educandi, quod familiae est, sanctitatem
tam studiose veretur, ut nolit, nisi certae quaedam condiciones
cautionesque adsint, infidelium filios baptizare aut aliquo pacto
educendos curare, donec tales filii per se ipsimet deliberare et Fidem
libere amplecti queant. 1
Duae igitur, ut in memorata oratione Nostra animadvertimus,
res sunt ante oculos propositae gravioris momenti, scilicet: « Ecclesiam
praebere se in familiarum usum magistram atque educatri•-
cem, familias ad utendum Ecclesiae magisterio convolare eidemque
liberos suos, ad centena, ad milia, concredere: quae quidem
duae res verum quoddam revocant ac praedicant, quod in ordine
morali ac sociali plurimum habet ponderis, idest munus educandi
imprimis ac potissimum Ecclesiae esse et familiae, iure quidem
naturali ac divino, ideoque sic, ut nullam derogationem, nullam
oppugnationem, subrogationem nullam patiatur ». 2
Ex hoc educandi munere, quod imprimis ad Ecclesiam familiamque
pertinet, cum maximae utilitates, uti vidimus, in societatem
universam dimanant, tum nullum damnum veris propriisque
reipublicae iuribus quod ad civium educationem attinet,
secundum ordinem a Deo statutum, obvenire potest. Haec iura
ab ipso naturae auctore societati civili tribuuntur, non paternitatis
titulo, uti Ecclesiae ac familiae, sed propter auctoritatem
quae in eadem inest ad commune bonum in terris promovendum,
qui quidem est finis eius proprius. Ex his sequitur educationem
non eodem modo ad societatem civilem, quo ad Ecclesiam familiamve,
pertinere, sed alio plane, qui. scilicet fini eius proprio
respondeat. Hic autem finis, idest commune bonum temporalis
ordinis, in pace ac securitate consistit quibus famuiae singulique
cives in suis exercendis iuribus fruantur, simulque in maxima,
quae in mortali hac vita esse potest, spiritualium fluxarunque
rerum copia, omnium quidem opera atque consensione assequenda.
* Cod. iur. can., c. 750, § 2 ; S. TH., 2-2. Q. X, a. 12.
8 Oratio habita ad alumnos Tuseulani Conlegii, vulgo di Mondragone, 14 Maii 1929.