AAS 22 (1930), p. 71
eómmunibusque inquisitionibus atque experimentis ea periclitentur
quae in puerorum educationem facta incidunt supernaturalis
ordinis, ut, exempli causa, divinum ad sacerdotalia munia et ad
religiosam vitam impulsum atque generatim arcana ea omnia
quae Gratia Dei in animis hominum operatur, quae, licet naturae
vires extollat, eas tamen infinite praetergreditur et nullo pacto
legibus physicis parere potest, quia « spiritus ubi vult spirat ». 1
Multo autem perniciosiores sunt illae de natura duce omnino
sequenda opiniones doctrinaeve, quae in educationis humanae
certam quandam ingrediuntur partem salebrarum plenam, in
eam scilicet quae ad morum integritatem et ad castimoniam pertinet.
Passim enim bene multi et stulte et periculose eam tenent provehuntque
educandi rationem, quae sexualis putide dicitur, cum
iidem perperam sentiant, posse se, per artes mere naturales et
quovis amoto religionis pietatisque praesidio, adolescentibus a
voluptate et luxuria praecavere, scilicet hos omnes, nullo sexus
discrimine, vel publice, lubricis initiando instruendoque doctrinis,
immo, quod peius est, mature occasionibus obiiciendo, ut eorum
animus, eiusmodi rebus - quemadmodum ipsi aiunt - assuetus,
quasi ad pubertatis pericula obdurescat.
In eo autem isti homines graviter errant quod nativam humanae
naturae fragilitatem non agnoscunt neque legem illam membris
nostris insitam, quae, ut verbis utamur Pauli Apostoli,
mentis legi repugnat,2 idque praeterea temere infitiantur quod
usu quotidiano didicimus, iuvenes nempe prae aliis in turpia
saepius incidere non tam ob mancam mentis cognitionem quam
ob infirmitatem voluntatis illecebris obnoxiae atque divinis
auxiliis destitutae.
Qua de re prorsus difficili, si quidem, omnibus perpensis, adolescentem
aliquem tempestive ab iis moneri oporteat, quibus Deus
educandi pueros officium commisit cum gratiis opportunis coniunctum,
illae profecto cautiones et artes sunt adhibendae, christianis
i Io., in, 8.
aBoni., VII, 23.