AAS 22 (1930), p. 72

institutoribus non ignotae, quas apte Antonianus hisce verbis
describit: « Eo usque imbecillitas nostra atque in malum proclivitas
misere procedit, ut, quae ad remedium peccati consilia adhibentur,
ea ipsa ad peccandum fere ansam atque incitamentum praebeant.
Quapropter magnopere interest, ut prudens pater, si quando de
lubricis istiusmodi rebus cum filio colloquatur, bene attendat,
neque ad hoc deveniat ut fere sub aspectum subiiciat artes singulas
quibus horrenda eiusmodi pestis tam magnam orbis partem
veneno suo iiificit, ne, dum libidinis ignes restinguere aggreditur,
eos potius in tenerioribus puerorum animis aut sopitos suscitet
aut plane incendat. Ut autem generatim loquamur, quamdiu
pueri excolendi sunt, satis superque erit iis uti remediis quae castimoniam
in animos inducant simulque ab iis vitia contraria prohibeant
». 1

Aeque vero fallax atque christianae institutioni infensa illa
adolescentes instruendi ratio habenda est, quam vulgo coëducationem
appellant; eorum enim qui ipsam tuentur, bene multi idcirco
tuentur quia aut non considerant aut negant, protoparentum
labe vitiatum nasci hominem, plerique vero omnes, quia tali notionum
perturbatione laborant ut legitimum hominum convictum
•habeant quasi quendam virorum ac feminarum omnibus plane
rationibus parium inconditum acervum. Divinus sane rerum omnium
moderator perfectam utriusque sexus convictum in legitimo
tantum coniugio vigere voluit,^ dein in familia inque humana consortione,
certo ordine dispertitum. Accedit quod nihil est in ipsa
natura-ex qua duo sexus, compage corporis, inclinationibus, ingenioque
dissimiles procedunt - unde colligi possit, mares et feminas
promiscua, nedum una eademque, educatione informandos esse.
Alter autem et alter sexus a Dei sapientia ad hoc sunt constituti
ut in familia et societate mutuo se compleant et in unum quid
apte coalescant, ob illud ipsum corporis animique discrimen quo
inter se differunt, quod idcirco in educatione atque institutione
tenendum, imo fovendum est per aptam distinctionem ac separa-

DelVeducazione cristiana dei figliuoli, lib. II, c. 88.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.