AAS 22 (1930), p. 73

tionem, aetatibus ac conditionibus congruentem. Eiusmodi vero
praecepta, ad christianae prudentiae praescriptum, tempestive
atque opportune servanda sunt non modo in scholis omnibus,
praesertim per trépidos adolescentiae annos, unde totius ferme
futurae vitae ratio omnino pendet, sed etiam in gymnicis ludis
atque exercitationibus, in quibus christianae peculiari modo modestiae
puellarum cavendum, utpote quas ostentare sese atque ante
omnium oculos proponere summopere dedeceat.
Memores itaque gravissimorum verborum Magistri divini: «Vae
mundo a scandalis »1 sollicitudinem ac sollertiam vestram, Venerabiles
Fratres, vehementer excitamus adversus perniciosissimos
huiusmodi errores qui in christiana plebe, maximo cum iuventutis
detrimento, nimis late pervagantur.

Ad perfectam autem educationem assequendam curare opus
est, ut quae omnia pueros, dum instituuntur, eircumsaepiunt, ea
proposito apte respondeant.
Et profecto quod primum ex necessitate naturae puerum rite
conformandum circumdat, ipsa eius familia habenda es b, ad hoc
demum munus a Deo- constituta. Quapropter eam tandem institutionem
constantem atque tutissimam iure existimabimus quae
in recte composita ac bene morata familia recipitur, eoque efficaciorem
et constantiorem quo magis parentes, potissimum, ac
domestici pueris virtutis praeeant exemplo.
Verum non is Nobis est animus ut universam de institutione
domestica materiam, ne per summa quidem capita, pertractemus,
tam late ea patet; de qua, ceteroqui, non desunt, cum ex veteribus
tum ex recentioribus, qui, catholicae doctrinae congruenter,
optime scripserint, inter quos praeclaram prorsus meretur laudem
Antonianus ille, quem superius loquentem induximus, qui disputationem
De christiana liberorum institutione eâ quidem peritia
adornavit ut sanctissimus vir Carolus Borromaeus eam parentibus
christianis in templo congregatis publice legendam curaret.

* MATTH., XVIII, 7.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.