AAS 22 (1930), p. 74

Volumus tamen, Venerabiles Fratres, animum huc intenditis
restrum, quo res nostris temporibus misere deciderint quae ad
domesticam institutionem spectant; cum enim ad artes liberales
atque ad publica munera, quae sunt profecto minoris momenti,
homines diutinis litterarum studiis, laboriosis exercitationibus
ac producto tirocinio se comparent, contra, ad filiorum institutionem,
quod profecto caput est officii patrisfamilias, plerique
parentum temere accedunt nullaque fere adhibita praeparatione,
quod rebus ac curis terrenis distineantur. Ad bonum
praeterea minuendum, quod familiaris puerorum institutio pareret,
accedit quod fere ubique gentium facilius in dies pueros
a familia inde a teneris annis seiungendi consuetudo increbrescit,
causis interpositis vel oeconomicis, ut industriae mercaturaeque
serviendi, vel politicis; et natio quaedam est, ubi pueri e
familiae gremio extorquentur, ut in coetus ludosque a Deo alienissimos,
non tam recte conformandi quam, verius, deformando ac
depravandi, inducantur - scilicet eo proposito, ut, ad eorum placita
qui communia omnia esse omnibus somniant, impietatem
ödiumque imbibant - veriorem ita horribilioremque Innocentium
stragem renovando.

Itaque animarum Pastores per Iesu Christi divinam erga homines
caritatem obsecramus atque obtestamur ut nihil reliqui faciant,
sive per contiones sive per catecheses, sive verbis sive scriptis
in populum late vulgatis, christiani ut parentes, non tam generatim
quam singillatim, perdiscant, quae sibi incumbant officia
ad religiosam quod attinet et moralem et civilem liberorum suorum
educationem, et quae potissimum, praeter sanctioris vitae
suae exempla, viae ac rationes ad eam efficacius consequendam
conducant. Huiusmodi profecto monitiones hortationesque Paulus
Apostolus haud fastidivit in suis epistulis frequentare, praesertim
in ea, quam ad Ephesios scripsit, ubi, praeter alia, id monuit:
« Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros »; 1 quae
quidem provocatio seu incitatio non ex eo tantum oritur quod
parentes severiores atque asperiores se liberis praebeant, sed ex

i Eph., VI, 4.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.