AAS 22 (1930), p. 80

est, sugunt reliquumque dimittunt, ut in sermone de classicorum
scriptorum lectione adolescentes sanptus Basilius docet.1

Quae quidem necessaria cautio - ab ethnico quoque Quintiliano
proposita 2 - minime impedit quominus christianus magister,
quae .vere bona et utilia in disciplinas earumque tradendarum
rationem tempora nostra intulerint atque inferant, ea adsciscat
adhibeatque, secundum illud Apostoli: « Omnia probate; quod
bonum est tenete ». 3 Quocirca, dum nova assumit, cavebit ipse,
vetera ne facile deserat, quorum utilitatem et vim plurium saeculorum
usus docuerit, litterarum latinarum in studio praesertim,
quas cotidie magis prolabentes cernimus, ob neglectas, perperam
sane, docendi rationes, ab eo, qui in Ecclesiae praecipue scholis
magnopere floruit, sano humaniorum litterarum cultu tam utiliter
usurpatas. Mos vero nobilissimus a maioribus traditus postulat
ut iuvenes, catholicis scholis commissi, litteris utique et doctrinis
plene pro temporum nostrorum conditione, sed simul etiam saniore
philosophia solide ac penitus imbuantur, inordinata eorum levitate
posthabita qui « invenissent forsitan necessaria nisi et superflua
quaesiissent » . 4 Itaque ea magistro cuique christiano ante oculos
habenda sunt, quae brevi sententia Leo XIII complectitur: «...alacrius
adnitendum est, ut non solum-apta ac solida institutionis
methodus, sed maxime institutio ipsa catholicae fidei omnino
conformis in litteris et disciplinis vigeat, praesertim autem in
philosophia, ex qua recta aliarum scientiarum ratio magna ex
parte dependet » . 5

Salutaris autem scholarum efficientia non tam rectis legibus
quam magistris rectis tribuenda est, qui, egregie parati atque suam
quisque callentes disciplinam, discipulis tradendam, mentis quidem
animique laudibus ornati quas munus sane gravissimum postulat,
casta et divina caritate erga iuvenes sibi commissos flagrent, per-

1 P. G., t. 31, 570.
2 Inst. Or., I, 8.
8 T Thess., V, 21.
4 SENECA, Epist. 45.
5 Leo XIII, Ep. enc. Inscrutabili, 21 Apr. 1878.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.