AAS 22 (1930), p. 81

inde ac Iesum Christum eiusque Ecclesiam dfiigunt, - quorum
illi sunt filii carissimi - atque hoc ipso sincere bonum verum
familiarum ac patriae cordi habent. Praeclaris igitur afficimur
solaciis gratoque divinam Bonitatem prosequimur animo, cum
videamus ad sodales religiosos et religiosas virgines, quotquot
docendis pueris adolescentumque se devovent, tot tamque probos
accedere utriusque sexus praeceptores, eosdemque - ad animum
sanctius excolendum in congregationes quoque et sodalitates pw
prias coeuntes, quae tamquam nobihssimum validumque « Actionis
Catholicae » praesidium laudandae ac promovendae sunt -, utilitatis
immemores suae, enixe constanterque illi operam dare quam
« artem artium et scientiam scientiarum »1 Sanctus Gregorius
Nazianzenus vocat, scilicet iuvenes regundi ac conformandi. Cum
tamen in eos quoque illud divini Magistri quadret: « Messis quidem
multa, operarii autem pauci », 2 tales christianae educationis
artifices - quorum institutio Pastoribus animarum summisque
religiosorum ordinum moderatoribus magnopere curae esse
debet - Dominum messis multos ut alios mittat supplicibus
precibus exoramus.

Oportet praeterea, adolescentis educatio, quippe qui sit « cereus
in vitium flecti », 3 in quacumque consuetudine vitae ipse se
habeat, dirigatur et custodiatur, malas removendo occasiones,
bonas autem opportune sufficiendo, in animi remissionibus et
in delectu sodalium, quia «corrumpunt mores bonos colloquia
mala » . 4

Nostris, ceteroqui, temporibus eo plenius ac diligentius evigilandum
est, quo plures iuvenibus imperitis faciendi morum pietatisque
naufragii occasiones increbrescunt, maxime ex impiis obscenisque
libris, quorum satis multi nefarie parvo veneunt ac
propagantur, ex « cinematographicis » ludis, nunc autem ex
« radiophonicis » quoque auditionibus, quae cuiusvis generis lectio-

1 Oratio II, P. G., t. 35, 426.

2 MATTH., IX, 37.
8 HORAT., Art. poêt., v. 163.
4 I Gor., X V , 33.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.