AAS 22 (1930), p. 83

momenti esset, postremo agere constituimus: videlicet in quo, ut
e proprio eius fine colligitur, christiana educatio praecipue posita
sit; quod autem si sedulo animadvertatur, meridiana luce clarius
apparebit, supremum educandi munus atque officium ad Ecclesiam
pertinere.
Eo proprie ac proxime intendit christiana educatio, ut, divina
cum gratia conspirando, germanum atque perfectum christianum
efficiat hominem: ut Christum scilicet ipsum exprimat atque
effingat in illis qui sint Baptismate renati, ad illud Apostoli vividum:
« Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus
in vobis». 1 Vitam enim supernaturalem germanus christianus
vivere debet in Christo: « Christus, vita vestra », 2 eandemque in
omnibus rebus gerendis manifestare « ut et vita Iesu manifestetur
in carne nostra mortali ». 3

Quae cum ita sint, summam ipsam humanorum actuum,
quod attinet ad efficientiam sensuum et spiritus, ad intellectum
et ad mores, ad singulos et ad societatem domesticam atque civilem,
christiana educatio totam complectitur, non autem ut vel
minime extenuet, verum ut secundum Iesu Christi exempla et
doctrinam extollat, regat, perficiat.

Itaque verus christianus, christiana educatione conformatus,
alius non est ac supernaturalis homo, qui sentit, iudicat, constanter
sibique congruenter operatur, ad rectam rationem, exemplis
doctrinaque Iesu Christi supernaturaliter collustratam: scilicet,
homo germana animi firmitate insignis. Neque enim quisquis
sibi consentit et sui propriique tenax propositi agit, is solido ingenio
est, sed unus ille qui aeternas iustitiae rationes sequitur, ut
agnovit ethnicus ipse poeta, « iustum » una simul « et tenacem
propositi virum »4 extollens; quae, ceterum., iustitiae rationes
integre servari nequeunt, nisi Deo tribuatur — ut fit a vero christiano
— quidquid Deo debetur.

1 Gal., IV, 19.
2 Col, III, 4.
3 II Cor., IV, 11.

* HORAT., Od. 1. III, od. 3, v. 1.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.