AAS 22 (1930), p. 84

Hic sane christianae educationis finis profanis hominibus inanis
quaedam cogitatio videtur vel potius tale propositum quod perfici
nequeat quin non modo naturales vires deleantur vel saltem
extenuentur, sed etiam huius vitae actio quodammodo repudietur:
unde sequitur, ut sit illud a societate hominum terrenaque eorum
prosperitate alienum et cuilibet in litteris, in doctrinis, in artibus,
in cultu demum humano civilique profectui vehementer infestum.
Cui vero dubitationi, quam ethnici olim, etsi eruditi, rerum tamen
nostrarum ignari et praeiudicatis opinionibus imbuti, proposuerant
- quaeque, recentiore aetate, proh dolor, crebrius ac pertinacius
prolata est -Tertullianus occurrerat: «Non sumus exsules vitae.
Meminimus gratiam nos debere Deo Domino Creatori; nullum fructum
operum eius repudiamus; plane temperamus, ne ultra modum
aut perperam utamur. Itaque non sine foro, non sine macello,
non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris,
ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo. Navigamus
et nos vobiscum et militamus, et rusticamur, et mercamur, proinde
miscemus artes, operas nostras publicamus usui vestro. Quomodo
infructuosi videamur negotiis vestris, cum quibus et de quibus
vivimus, non scio » . Idcirco sincerus christianus tantum abest ut1

res in hac vita gerendas abdicet et naturales vires comprimat, ut,
contra, has alat ac perficiat cum vita supernaturali ita copulando,
ut ipsam naturalem vivendi rationem exornet efficacioribusque
foveat adiumentis, non modo ad spiritualia atque aeterna, sed
etiam ad ipsius naturalis vitae necessitates congruentibus.

Id profecto tota comprobat christianae religionis eiusque institutorum
historia - quacum historia germani civilis cultus humanarumque
progressionum, ad nostros usque dies, omnino cohaeret -;
praecipue autem vita Sanctorum ostendit, qui, ab Ecclesia Matre,
eademque una, perpetua quadam fecunditate geniti, perfectam
absolutamque christianae educationis formam in se referentes,
hominum communionem nobilitarunt et bonis omne genus auxerunt.
Optime sane iidem de humano genere meriti, in omni civium
ordine atque in quavis vitae conditione, editis perfectae sanctitatis

1 Apol., 42.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.