AAS 23 (1931), p. 122
ipsi postulanti et veluti classica in his causis, est metus gravis, sive absolutus
sive relativus, uti est metus reverentialis; utraque autem species
metus est perspectissime a canonica iurisprudentia explanata.
Itaque haec Sacra Congregatio, quo facilius Rmi locorum Ordinarii
praescriptis sacrorum canonum obtemperare valeant, sequentes tradit
normas, respicientes scilicet methodum scrutationum, fontesque determinans
unde veritas hauriri possit. Sed mens non est Sacrae Congregationi,
ut omnes et singulae inquisitiones in singulis casibus absolute peragantur,
cum non semel ex his nonnullae supervacaneae sint, aut non possibiles;
sed ut ea colligantur, quae de moribus ordinandorum cognosci et explorata
esse debent, antequam ad sacram Ordinationem tuto procedi possit.
5. Acta, quae in huiusmodi perscrutationibus conficiuntur, asservanda
erunt sub secreto in Curiae tabulario.
§ 2. - De scrutinio ante collationem primae tonsurae et minorum Ordinum
faciendo.
1. Appropinquante tempore, quo candidati erunt primam tonsuram et
Ordines minores recepturi, scriptam ipsi exhibeant, duos saltem ante menses,
moderatori Seminarii petitionem, sua manu exaratam et subscriptam,
qua candide significent, se libera omnino voluntate atque spontanea, primam
tonsuram et postea Ordines minores postulare.
2. Eiusmodi petitio, cui attestatio addenda erit de suscepto Baptismate
et de recepto Confirmationis sacramento, ab eodem Seminarii moderatore,
una cum sua personali informatione de oratoris idoneitate ad clericalem
statum, Excmo Episcopo exhibebitur, qui nisi, attenta eiusdem moderatoris
informatione habitisque forte prae oculis aliis notitiis sibi certo cognitis,
dictam petitionem a limine reiiciendam esse existimaverit, normas de.quibus
infra observabit.
3. Quod si agatur de alumnis in regionalibus Seminariis vel in ecclesiasticis
collegiis, tum italicis tum exteris, praesertim huius Almae Urbis,
degentibus, horum moderator, nisi habitualiter peculiare mandatum inquirendi
iuxta sequentes normas de eiusmodi petitionibus ab Episcopis alumnorum,
attenta locorum distantia, habuerit, petitionem pariter ab ipsis
alumnis sibi traditam, proprio eorum Episcopo, sua informatione munitam,
mittend am curabit.
4. Ordinarius, in utroque casu, uti par est, ipsam petitionem ad eumdem
Seminarii moderatorem remittet, cum mandato inquirendi eius nomine
et auctoritate de idoneitate et qualitatibus oratoris, pro!tempore quo
ipse in Seminario fuit.