AAS 23 (1931), p. 123

Si' forte desit Seminarii Moderator et alius eius vices gerat, aut Seminarii
Moderatorem non eum esse, qui in casu utilem inquisitionem peragere
valeat, censeat Ordinarius, hic mandatum inquirendi alii deferat.
5. Seminarii moderator, dihgentissime notitiam de promovendis exquirere
curabit ab alumnorum praefectis, praecipue si isti sacerdotali dignitate
exornentur, tum etiam ab iis qui in Seminario doctorum gerunt munus,
ipsosque non solum seorsum audiet, sed etiam insimul convocatos, de singularibus
nempe vocationis signis, uti sunt pietas, modestia, castitas, de propensione
ad sacras functiones, de studiorum profectu, de bonis moribus, ad
quod inservire poterunt interrogatoria, congrua congruis referendo, quae in
appendice habentur, iuxta Mod. II et III.
Quia in Seminariis dioecesanis coetus adesse debet deputatorum pro
disciplina tuenda ad normam can. 1359, hi etiam, si de personis edocti sint,
percontandi erunt in scrutiniis faciendis.
Quum Seminarii moderator Episcopo remittit notitias a se collectas
illius mandato, suum pandat iudicium seu opinionem suam manifestet
exinde habitam de candidati moribus et ingenio. Huiusmodi iudicium non
parvi ponderis profecto erit: siquidem praesumitur, moderatorem, prae
ceteris, de alumnis rectum iudicium fore laturam.
6. Ad rem autem intimius in singulis casibus perscrutandam, Episcopus,
alumnorum, eorumque familiae parocho praeterea mandabit sedulo
exquirere non modo de vocationis signis promovendorum, deque eorumdem
virtutibus, seu pietate, sed etiam de anteacta ipsorum vitae ratione et de
praesenti; ac maxime percontabitur quomodo sese gesserint feriarum tempore,
an videlicet quamdam animi levitatem ostenderint, vel profanis rebus
induxerint; et quaenam sit publica ipsorum fama (Mod. II). Insuper num
candidatorum parentes bona gaudeant existimatione, et quae sint rei familiaris
rationes; num lucri seu quaestus causa, eos reluctantes importunis
suasionibus, precibus vel minis, vel alio modo impellant ad sacerdotium
ineundum, pertimescentes scilicet aliquod familiae obventurum damnum,
sacra Ordinatione posthabita. Quod si haec incitamenta aut inconvenientia
sint manifesta, vel prudens de iisdem adsit dubium, Ordinarius omnibus
viribus ut ab incepto desistant ipsis suaviter suadebit, vel, si casus ferat,
fortiter eosdem moneat parentes de poena excommunicationis ipso facto
incurrenda, ab Ecclesia contra quocumque modo cogentes ad suscipiendos
sacros Ordines statuta (can. 2352).

7. Quod si parochus consanguinitate vel affinitate sit cum promovendo
coniunctus, Episcopus ab alio parocho aut sacerdote in loco commorante
notitias sumere curabit; idque praecipue quum aliquis sacros Ordines,
antequam canonicae perficiantur publicationes, vel iisdem legitime" dispen-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.