AAS 23 (1931), p. 179

Profecto ad lugendam hanc rerum publicarum deordinationem
praesens hi remedium, firmumque contra peiora pericula
munimen sincere quaerebant; sed, quae est humanarum mentium
vel optimarum imbecillitas, hinc ut perniciosi novatores repulsi,
illinc ab ipsis boni operis sociis aliorum consiliorum fautoribus
impediti, inter varias opiniones incerti, quo se verterent ancipites
haerebant.
In tanta igitur animorum conflictione, cum ultro citroque, nec
semper pacifice exerceretur lis, ut saepe alias, omnium oculi ad
Petri Cathedram adiiciebantur, ad sacrum hoc totius veritatis depositum,
unde verba salutis in universum orbem effunduntur; atque ad
pedes Christi in terris Vicarii insueta quadam frequentia confluentes,
et rerum socialium periti, et operum conductores, et opifices
ipsi, uno ore efflagitabant ut tandem sibi tutum indicaretur iter.
Diu haec omnia secum coram Deo perpendit prudentissimus
Pontifex, peritissimus quosque in consilium accivit, rerum momenta
hinc inde attente pensitavit ; ac tandem, « Apostolici muneris
conscientia » monente, 1 ne officium taciturnitate neglexisse
videretur,2 universam Christi Ecclesiam atque adeo humanum
genus universum pro divino magisterio sibi credito alioqui statuit.
Intonuit ergo die xv Maii anni mdcccxci vox illa diu expetita,
eaque neque rei difficuítate deterrita neque senio debilitata, sed
experrecta virtute humanam familiam novas in re sociali docuit
aggredi vias.
Nostis, Venerabiles Fratres dilectique Filii, et optime cal- summa capita,
letis mirabilem doctrinam, quae Litteras Encyclicas Rerum novarum
ad temporum memoriam insignes fecit. In his optimus
Pastor, tam magnam hominum partem dolens « in misera calamitosaque
fortuna indigne versari, opificum causam, quos inhumanitati
dominorum effrenataeque competitorum cupiditati solitarios
atque indefensos tempus tradiderat », 3 magno animo
per se ipse tuendam suscepit, nihil auxilii petens neque a

1 Litt. Encycl. Berum novarum, d. 15 Maii 1891, n. 1.
2 Cfr. Litt. Encycl. Berum novarum, n. 13.
3 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 2.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.