AAS 23 (1931), p. 180

liberalismo neque a socialismo, quorum alter ad causam socialem
legitime dirimendam prorsus impotentem sese probaverat,
alter remedium proponens, quod malum ipsum longe superaret,
humanam societatem in peiora pericula coniecisset.
Pontifex vero, iure suo plane usus atque probe tenens religionis
custodiam dispensationemque earum rerum, quae cum illa
arcto vinculo sociantur, sibi potissimum commissas fuisse, cum
causa ageretur, « cuius exitus probabilis quidem nullus, nisi
ad vocata religione Ecclesiaque », reperir etur, 1 immutabilibus
principiis ex rectae rationis ac divinae revelationis thesauro
depromptis tantum innixus, « iura et officia, quibus locupletem
et proletarios, eos qui rem et eos qui operam conferant, inter se
oportet contineri » , atque etiam quid Ecclesia, quid rei publicae2
principes, quid ii ipsi quorum interest praestare debeant, confidenter
et « sicut potestatem habens » 3 indicavit atque proclamavit.
Nec frustra intonuit Apostolica vox; quin immo, stupentes
eam audivere, maximoque prosecuti sunt favore non modo oboedientes
Ecclesiae filii, sed etiam complures a veritate aut ab
unitate fidei longe aberrantes, et vix non omnes quotquot de re
sociali et oeconomica sive privato studio sive legibus ferendis
solliciti deinceps fuere.
Sed maxime laetabundi Litteras illas exceperunt christiani
opifices, qui se a suprema in terris Auctoritate vindicatos et
defensos senserunt, iique omnes generosi viri qui, de opificum
levanda condicione iam diu solliciti, nihil fere adhuc invenerant
nisi multorum incuriam atque adeo odiosas plurium suspiciones
sin minus apertas hostilitates. Iure igitur hi omnes Apostolicas
Litteras tantis^ deinceps honoribus semper honestarunt, ut passim
soleant varia pro variis locis grati animi significatione illarum
memoriam quotannis recolere.
In tanto animorum concentu non defuerunt tamen qui nonnihil
commoverentur; quo factum est, ut tam nobilis et alta

1 Cfr. Litt. Encycl. Berum novarum, n. 13.
2 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 1.
3 MATTH., VII, 29.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.