AAS 23 (1931), p. 186

hendi quae Litteras Berum novarum redolent, quibus plurimum
est referendum si opificum condicio in melius fuit mutata.
Postremo providentissimus Pontifex ostendit dominos ipsosque
opifices multa hac in causa posse, « iis videlicet institutis,
quorum ope et opportune subveniatur indigentibus, et
ordo alter propius accedat ad alterum » . 1 Principem vero
locum inter haec instituta tribuendum affirmat sodalitiis, quae
sive solos opifices sive opifices simul et heros complecterentur;
in quibus illustrandis et commendandis multus est, eorum natura,
causa, opportunitate, iuribus, officiis, legibus mira prorsus sapientia
declaratis.
Quae quidem documenta opportune prorsus edita sunt: ea
quippe tempestate in nonnullis nationibus qui rei publicae gubernacula
tractabant, liberalismo plane addicti, sodalitiis huiusmodi
operariorum parum favebant, immo aperte adversabantur; similesque
aliarum hominum classium consociationes ultro agnoscentes
patrocinioque sospitantes, nefaria iniuria nativum in societatem
coeundi ius iis denegabant, quibus maxime opus erat, ut a potentiorum
vexationibus sese defenderent ; neque inter ipsos catholicos
deerant, qui operariorum conatus ad huiusmodi sodalitia ineunda
obliquis oculis aspicerent, ac si quendam socialisticum aut seditiosum
spiritum saperent.
Maxima igitur commendatione normae a Leone XIII pro
sua auctoritate traditae dignae habentur, quae has oppositiones
infringere et suspiciones disiicere potuerint; sed praestantiores
quoque sunt factae, quod christianos opifices ad mutuas secundum
varia artium genera consociationes instituendas hortatae sunt
modumque id praestandi eos docuerunt, eorumque bene multos
in officii via valde confirmarunt, quos socialistarum consociationes,
seipsas ut unicum humilium ac oppressorum praesidium
et vindices venditantes, vehementer alliciebant.
Peropportune autem declarabant Encyclicae Litterae Berum
novarum in condendis hisce consociationibus « ita constitui
itaque gubernari opificum collegia oportere, ut instrumenta

1 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 36.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.