AAS 23 (1931), p. 185

protegeríais privatorum iuribus, praecipue infirmorum atque inopum
rationem esse habendam. « Siquidem natio divitum, suis
saepta praesidiis, minus eget tutela publica; miserum vulgus,
nullis opibus suis tutum, in patrocinio reipublicae maxime innititur.
Quocirca mercenarios, cum in multitudine egena numerentur,
debet cura providentiaque singulari complecti respublica
». 1

Non equidem negamus quosdam populorum moderatores iam
ante Leonianas Litteras urgentioribus quibusdam opificum necessitatibus
consuluisse atrocioresque iniurias contra eos illatas
repressisse. Postquam vero a Petri Cathedra vox Apostolica in
orbem universum personuit, gentium moderatores, tandem muneris
plenius conscii, ad uberiorem politicam socialem promovendam
animum cogitationemque adiecerunt.
Reapse Encyclicae Litterae Rerum novarum, labantibus liberalismi
placitis, quae iam diu efficacem gubernantium operam
impediebant, populos ipsos ad politicam quandam socialem verius
impensiusque fovendam impulerunt, et optimos quosque catholicos
viros ad utilem reipublicae rectoribus operam hac in re
praestandam tantopere concitarunt, ut crebro novae huius politicae
etiam in publicorum legatorum coetibus perillustres fautores
exstiterint; quin et ipsae recens conditae sociales leges
haud raro a sacris Ecclesiae ministris Leoniana doctrina penitus
imbutis popularium oratorum suffragiis propositae sunt earumque
exsecutio vehementer exacta ac promota.
Ex hoc autem continenti atque indefesso labore nova iuris
disciplinae sectio superiori aetati prorsus ignota orta est, quae
sacra opificum iura ab hominis christianique dignitate profluentia
fortiter tuetur: animam, sanitatem, vires, familiam, domos,
officinas, mercedem, laboris pericula, omnia demum quae ad mercenariorum
condicionem pertinent, hae leges protegenda suscipiunt,
maxime quod ad mulieres puerosque attinet. Quod si huiusmodi
statuta cum Leonianis monitis non ubique nec in omnibus
examussim conveniunt, negari tamen nequit in iis multa depre-

1 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 29.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.