AAS 23 (1931), p. 189

Quod si idem affirmari nequit de sodalitii», q[uae inter operam sodalitia herorum.
conductores et industriae rectores ab eodem Decessore Nostro
vehementer instituenda exoptabantur, quaeque profecto sat pauca
esse dolemus, id non penitus hominum voluntati tribuendum est,
sed difficultatibus longe gravioribus quae huiusmodi sodalitiis
obsistunt, quasque Nos optime scimus et debita ratione pensamus.
Firma autem affulget spes brevi fore ut haec quoque
impedimenta dirimantur, atque intimo animi Nostri gaudio iam
nunc salutamus quaedam nec inania hac in re tentamina, quorum
uberes fructus uberiores in futurum colligendos promittunt.1

Haec autem omnia, Venerabiles Fratres dilectique Filii, Leo- conclusio: R. N.
Magna socialis ordinianarum
Litterarum beneficia, quae delibando potius quam nis charta.
describendo commemoravimus, tot tantaque sunt, ut plane ostendant
immortali illo documento non commenticiam utut pulcherrimam
humanae societatis speciem exhiberi; at potius Decessorem
Nostrum ex Evangelio, ideoque ex fonte semper vivo et
vitali, hausisse doctrinas, quae exitiale illud et intestinum humanam
familiam dilacerans certamen, sin minus statim componere,
valde tameu mitigare queat. Huius vero boni seminis,
ante quadraginta annos tam copiose sati, partem in terram
bonam cecidisse laetae testantur fruges, quae Christi Ecclesia
atque humanum genus universum, Deo favente, inde collegit
ad salutem. Nec temere dici potest Leonianas Litteras, longinqui
temporis usu, Magnani Chartam sese probasse, in qua tota
christiana in re sociali activitas tanquam fundamento nitatur oporteat.
Qui autem easdem Pontificias Litteras earumque commemorationem
parvipendere videntur, ii vel quod ignorant blasphémant,
vel de iis, quae utcumque norunt, nihil intellegunt, vel, si intellegunt,
iniuriae et ingratitudinis sollemniter redarguuntur.
Verum, cum, hoc eodem annorum fluxu, et dubia quaedam,
de nonnullis Leonianarum Litterarum partibus recte interpretandis
aut de consectariis inde deducendis prodierint, quae inter ipsos
catholicos non semper quietis controversiis ansam dederunt ;
et ex altera parte novae nostrae aetatis necessitates mutataeque
1 Cfr. Epist. Sacrae Congr. Concilii ad Episcopum Insulensem, 5 Iunii 1929.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.