AAS 23 (1931), p. 190
rerum condiciones accuratiorem Leonianae doctrinae applicationem
vel etiam additamenta quaedam necessaria reddiderint, opportunam
perlibenter arripimus occasionem, bis dubiis hisque hodiernae
aetatis postulationibus pro munere Nostro Apostolico, quo
omnibus debitores sumus, quantum in Nobis est, faciendi satis.1
II
Sed ante quam ad haec explananda accedamus, illud praestituendum
est, quod iampridem Leo XIII luculenter confirmavit,
ius ofíiciumque Nobis inesse de rebus istis socialibus et oeconomicis
suprema auctoritate iudicandi. Profecto Ecclesiae non2
haec fuit demandata provincia, homines ad fluxam solum et caducam
felicitatem dirigendi, sed ad aeternam; immo « terrenis
hisce negotiis sine ratione se immiscere nefas putat Ecclesia » . 3
Ast renuntiare nullatenus potest muneri sibi a Deo concredito,
Ut auctoritatem interponat suam non iis quidem, quae artis sunt,
ad quae neque mediis aptis est instructa nec officio praedita ;
sed in iis omnibus quae ad regulam morum referuntur. Quantum
enim ad haec attinet, depositum veritatis Nobis a Deo commissum
gravissimumque munus legis moralis universae divulgandae,
interpretandae atque etiam opportune importune urgendae, supremo
Nostro iudicio cum socialium ordinem rerum, tum res
ipsas oeconomicas subiicit et subdit.
Nam, etsi oeconomica res et moralis disciplina in suo quaeque
ambitu suis utuntur principiis, error tamen est oeconomicum
ordinem et moralem ita dissitos ac inter se alienos dicere, ut
ex hoc ille nulla ratione pendeat. Sane oeconomicae quae dicuntur
leges, ex ipsis rerum naturis et humani corporis animique indole
profectae, statuunt quidem quosnam fines hominis efficientia non
possit, quosnam possit quibusque adhibitis mediis in campo
1 Cfr. Rom., I, 14.
2 Cfr. Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 13.
3 Litt. Encycl. UM arcano, d. 23 Dec. 1922.