AAS 23 (1931), p. 191

oeconomico persequi; ipsa vero ratio ex rerum et hominis individua
socialique natura finem rei oeconomicae universae a Deo
Creatore praescriptum aperte manifestat.
Una autem est lex moralis, qua iubemur, quemadmodum
in omni nostra agendi ratione finem nostrum supremum et ultimum,
ita in singulis quoque generibus eos fines recta quaerere, quos
a natura seu potius ab auctore naturae Deo huic rerum agendarum
ordini propositos esse intelligimus, ordinataque colligatione
hos illi substernere. Cui legi si fideliter obtemperabimus, fiet
ut peculiares fines, cum individuales tum sociales, in re oeconomica
quaesiti, in universum finium ordinem apte inserantur
nosque per eos, quasi per gradus, ascendentes finem omnium
rerum ultimum assequantur, Deum scilicet, Sibi et nobis summum
et inexhaustum bonum.
Iam ut ad singula descendamus, initium facimus a dominio i.-De dominio seu
. . . . . ., .„ i. i « Tvi " iure proprietatis.
seu iure proprietatis. Nostis, venerabiles Fratres duectique Filii,
felicis recordationis Praedecessorem Nostrum contra socialistarum
suae aetatis placita fortiter ius proprietatis défendisse, cum ostenderet
privati dominii eversionem non in commodum sed in
extremam opificum classis perniciem esse cessuram. Cum vero
sint qui Summum Pontificem atque ipsam Ecclesiam, quasi locupletium
partes contra proletarios egisset et adhuc agat, calumnientur,
quo nihil sane est iniuriosius, dissideantque catholici
inter se de vera germanaque Leonis sententia, visum est eam,
id est catholicam de hac re doctrinam, et a calumniis vindicare
et a falsis interpretationibus tueri.
Primo igitur pro comperto et explorato habeatur neque indoles et mdiviT
• -n i • -i ' J ' ¡ i ¡i duaiis et socialis.
Leonem neque eos qui, Ecclesia duce et magistra, docuere theologos,
negasse unquam vel in dubium vocasse duplicem dominii
rationem, quam individualem vocant et socialem, prout singulos
respicit vel ad bonum spectat commune; sed semper uno ore
affirmasse a natura seu a Creatore ipso ius dominii privati hominibus
esse tributum, cum ut sibi familiaeque singuli providere
possint, tum ut, huius instituti ope, bona, quae Creator universae
hominum familiae destinavit, huic fini vere inserviant, quae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.