AAS 23 (1931), p. 197

totum, operario nihil obveniat; quam proletaria classis, cum
propter laesam iustitiam vehementer incensa et in unum suum
ius, cuius est conscia, male vindicandum nimis prona, omnia
utpote suis manibus effecta sibi flagitat, ideoque dominium ac
reditus seu proventus, qui labore non sint quaesiti, cuiuscumque
generis ii sunt, aut cuiuscumque muneris in humano convictu
vicem praestant, non aliam ob causam, nisi quia talia sunt, impugnat
et abolere" contendit. Nec praetereundum est hac in re
inepte aeque ac immerito a quibusdam Apostolum appellari dicentem:
« Si quis non vult operari, nec manducet »;* sententiam
enim Apostolus fert in eos, qui ab opere abstinent, etsi laborare
possunt et debent, monetque, tempore ac viribus sive corporis
sive animi sedulo utendum neque alios gravandos, cum ipsi nobis
providere possimus. Laborem autem unicum esse titulum recipiendi
victum aut proventus haudquaquam Apostolus docet.2
Sua igitur cuique pars bonorum attribuenda est: efficiendumque,
ut ad boni communis seu socialis iustitiae normas revocetur
et conformetur partitio bonorum creatorum, quam hodie
ob ingens discrimen inter paucos praedivites et innumeros rerum
inopes gravissimo laborare incommodo cordatus quisque novit.
Est autem hic ille, quem Decessor Noster necessario quaerendum
finem edixit: redemptionem proletariorum. Idque ideo
asserendum pressius et repetendum instantius, quod non raro
tam salutaria Pontificis iussa oblivioni data fuerunt, sive quod
de industria silentio premebantur, sive quia factu nefas putabantur,
cum tamen fieri et possint et debeant. Neque, quia
minus late grassetur « pauperismus » ille, quem Leo XIII tam
horrendum conspiciebat, pro nostra hac aetate vim et sapientiam
amisere suam. In melius sane restituta est atque aequior facta
operariorum condicio, praesertim in cultioribus et amplioribus civitatibus,
in quibus opifices iam non possunt omnes ad unum pro
miseria afflictis et inopia vitae laborantibus haberi. Sed postquam
artes mechanicae humanaeque industriae quam celerrime innu-

1 II Thess., III, 10.
2 Cfr. II Thess., III, 8-10.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.