AAS 23 (1931), p. 198

meras regiones, cum novas quas vocamus terras, tum ab antiquo
exculta Orientis remoti regna pervasere et occupavere, in immensum
excrevit proletariorum inopum numerus, quorum gemitus clamant
ad Deum de terra: hisque accedit ingens ruralium mercenariorum
exercitus ad intimam vitae condicionem depressus omnique spe
destitutus « quippiam quod solo contineatur» umquam obti-1
nendi; proindeque, nisi consentanea atque efficacia remedia adhibeantur,
proletariae condicioni perpetuo obnoxius.
At licet verissimum sit proletariarn condicionem a pauperismo
esse probe discernendam, ipsa tamen immanis multitudo proletariorum
ex altera parte, ex altera vero quorundam praedivitum
ingentissimae opes argumento sunt omni exceptione maiori, divitias
hac nostra, quam vocant « industrialismi », aetate tam copiose
partas, haud recte esse distributas diversisque hominum classibus
haud aeque applicatas.
Quare omni vi ac contentione enitendum est, ut saltem in
posterum partae rerum copiae aequa proportione coacerventur
apud eos, qui opibus valent, satisque ample profundantur in eos,
qui operam conferunt, non ut in labore remissi fiant, - natus
est enim homo ad laborem sicut avis ad volatum, - sed ut rem
familiarem parsimonia augeant ; auctam sapienter administrando
facilius ac securius familiae onera sustineant; atque emersi ex
incerta vitae sorte, cuius varietate iactantur proletarii, non solum
vicissitudinibus vitae perferendis sint pares, sed etiam post huius
vitae exitum iis, quos post se relinquunt, quodammodo provisum
fore confidant.
Haec omnia a Decessore Nostro non solum insinuata, sed
clare et aperte proclamata, hisce Nostris Litteris etiam atque
etiam inculcamus; quae nisi pro virili ac nulla interposita mora
suscipiantur ad effectum deducenda, ordinem publicum, pacem
et tranquillitatem societatis humanae contra novarum rerum
concitatores efficaciter defendi posse nemo sibi persuadeat.
Deduci autem ad effectum non poterunt, nisi sollertia et
parsimonia ad modicum aliquem censum proletarii provehantur,

1 Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 35.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.