AAS 23 (1931), p. 204
Id autem in primis spectare, in id intendere et res publica
et optimus quisque civis debent, ut « classium » oppositarum
disceptatione superata, concors « ordinum » conspiratio excitetur
et provehatur.
In reficiendos igitur « ordines » ars politica socialis incumbat
necesse est. Eeapse violenta adhuc perseverat et hac de
causa instabilis ac nutans humanae societatis condicio, quippe
quae « classibus » innitatur diversa appetentibus et ideo oppositis,
proptereaque ad inimicitias dimicationesque pronis.
Etenim, quamquam opera, ut luculenter explanat Decessor
Noster in suis Litteris, non est vilis merx, sed operarii dignitas1
humana in ea agnoscatur oportet, ac proinde nequit mercis
cuiuslibet instar emi vendique, tamen, quae nunc est rerum
condicio, operae conductio ac locatio homines in mercatu quem
dicunt laboris in duas partes ceu acies dispescit; harum autem
partium disceptatio ipsum operae mercatura quasi in campum
vertit, ubi adversis frontibus acriter illae acies dimicant. Huic
pessimo malo, quo tota humana societas in exitium abripitur,
quam citissime esse medendum nemo est qui non intellegat.
Ast perfecta sanatio tum tantum efforescet, cum, oppositione
illa e medio sublata, socialis corporis membra bene instructa
constituentur: « ordines », nimirum, quibus inserantur homines
non pro munere, quod quis in mercatu laboris habeat, sed pro
diversis partibus socialibus, quas singuli exerceant. Natura enim
duce fit, ut, sicut qui loci vicinitate coniuncti sunt municipia
constituunt, ita qui in eandem artem vel professionem incumbunt,
•— sive oeconomica est sive alterius generis,— collegia seu
corpora quaedam efficiant, adeo ut haec consortia iure proprio
utedtia a multis, sin minus essentialia societati civili, at saltem
naturalia dici consueverint.
Cum vero ordo, ut egregie disserit S. Thomas, unum sit2
ex plurium accommodata dispositione oriens, verus ac genuinus
socialis ordo postulat, ut varia societatis membra firmo aliquo
1 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 16.
2 Cfr. S. THOM , Contra Gent., III, 71; cfr. Summ. Theol, I, q. 65, a. 2. i. c.