AAS 23 (1931), p. 205

vinculo in unum copulentur. Adest autem haec coniungendi vis
cum in ipsis bonis producendis aut officiis praestandis, in quae
eiusdem « ordinis » conductores et locatores sociato studio adlaborant,
tum in bono illo communi, in quod omnes simul «ordines
»., pro sua quisque parte, amice conspirare debent. Quae
quidem unio eo erit validior et efficacior, quo fidelius singuli
homines ipsique « ordines » professionem suam exercere in eaque
excellere sategerint.
Ex quo facile deducitur, in illis collegiis ea, quae totius
« prdinis » sunt communia, longe primas ferre, inter quae eminet
uniuscuiusque artis ad bonum commune civitatis conspiratio quam
maxime fovenda. De negotiis autem, in quibus peculiaria commoda
vel incommoda herorum opificumve speciali indigeant cura
et tutela si quando occurrunt, seorsim utrique deliberare vel,
prout res fert, decernere poterunt.
Vix est necesse commemorare, ,quod Leo XIII de politici
regiminis forma docuit, idem, servata proportione, professionum
quoque collegiis seu corporibus aeque applicari: nimirum integrum
esse hominibus quam maluerint formam eligere, dum^
modo et iustitiae et boni communis necessitatibus sit consultum.
1
Iam vero, quemadmodum municipii incolae ad fines maxime
varios consociationes condere solent, quibus nomen dandi aut
secus unicuique est ampla potestas, ita qui in eadem arte versantur,
consociationes pariter liberas alii cum aliis inibunt ad
fines aliqua ratione cum ipsa arte exercenda connexos. Cum
liberae hae consociationes a cl. mem. Decessore Nostro distincte
ac dilucide explanentur, satis habemus, id unum inculcare : liberam
esse homini facultatem, non solum has consociationes condendi,
quae iuris et ordinis sunt privati, sed etiam eam in iis
« libere optandi disciplinam, easque leges, quae maxime conducere
ad id, quod propositum est, iudicentur » . Eadem affir-2
manda est libertas consociationes instituendi, quae singularum

1 Cfr. Litt. Encycl. Immortale Dei, d. 1 Nov. 1885.
2 Cfr. Litt. Encycl. Berum novarum, n. 42.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.