AAS 23 (1931), p. 206

artium limites excedant. Quae autem iam fierent ac salutaribus
laetantur fructibus liberae associationes, collegiis iis praestantioribus
seu « ordinibus », de quibus supra mentionem facimus, ad
mentem doctrinae socialis christianae viam parare sibi praestituat
et pro virili parte, exsequantur!
Aliud praeterea est curandum, valde cum priore cohaerens.
Quemadmodum unitas societatis humanae inniti non potest
oppositione « classium », ita rei oeconomicae rectus ordo non
potest permitti libero virium certamini. Ex hoc enim capite,
tamquam ex inquinato fonte omnes errores disciplinae oeconomiae
« individualisti eae » dimanarunt; quae, oblivione aut
inscitia socialem ac moralem indolem rei oeconomicae delens,
hanc existimavit ab auctoritate publica ut solutam prorsus ac
liberam iudicandam esse et tractandam, propterea quod in mercatu
seu libero competitorum certamine principium sui ipsius
directivum haberet,' quo milito perfectius quam ullo intellectu
creato interveniente regeretur. At liberum certamen, quamquam
dum certis finibus contineatur, aequum sit et sane utile, rem
oeconomicam dirigere plane nequit; id quod eventus satis superque
comprobavit, postquam pravi individualistici spiritus placita
exsecutioni sunt mandata. Perquam necessarium igitur est rem
oeconomicam vero atque efficaci principio directivo iterum subdi
et subiici. Cuius quidem muneris vices oeconomicus potentatus,
qui liberum certamen nuper excepit, multo minus gerere potest,
cum hic praeceps quaedam vis et potentia vehemens sit, quae
ut salutaris hominibus evadat, frenari debet fortiter et regi sapienter;
frenari autem et regi non potest a se ipso. Altiora
igitur et nobiliora exquirenda sunt, quibus hic potentatus severe
integreque gubernetur: socialis nimirum iustitia et caritas socialis.
Quapropter ipsa populorum atque adeo socialis vitae totius
instituta ea iustitia imbuantur oportet maximeque necessarium
est, ut vere efficiens evadat seu ordinem iuridicum et socialem
constituat, quo oeconomia tota veluti informetur. Caritas
vero socialis quasi anima esse debet huius ordinis; ad quem
efficienter tuendum et vindicandum auctoritas publica alacris

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.