AAS 23 (1931), p. 212

serva fit, hominum libidini et cupiditatibus tradita et mancipata.
Quod autem ad nationes attinet inter se agentes, ex uno capite
duplex effiuxit diversum flumen: hinc « nationalismus » emanat
aut etiam « imperialismus » oeconomicus, illinc vero non minus
funestus et exsecrandus rei nummariae « Internationalismus »
seu « imperialismus internationalis » cui, ubi bene, ibi patria
est.
Quae tantis his malis mederi possint, ea in parte altera
harum Litterarum exposuimus ubi doctrinam data opera tradidimus,
ita ut hoc loco breviter illa in memoriam redigere satis
habeamus. Quandoquidem re et opera maxime innititur praesens
oeconomiae ratio, rectae rationis seu christianae philosophiae
socialis principia circa rem, operam earumque consociationem
et mente agnoscantur et opere ad effectum deducantur
necesse est. Duplex imprimis et rei seu dominii et operae seu
laboris ratio, id est individualis et socialis, aeque et rite pensanda
est, ut et individualismi et coJlectivismi scopuli vitentur.
Mutuae utrorumque relationes ad strictissimae iustitiae leges,
quam commutativam vocant, exigi debent, christiana caritate
adminiculante. Liberum certamen certis ac debitis limitibus
saeptum, magis etiam oeconomicus potentatus publicae auctoritati
in iis, quae ad eius munus spectant, efficaciter subdantur
oportet. Ipsa vero populorum publica instituta ad boni communis
necessitates seu ad iustitiae socialis normam totam
humanam consortionem conformare debent; quo fieri nequit quin
etiam gravissima illa vitae socialis pars, quae est res oeconomica,
ad rectum et sanum ordinem redeat,
s Haud minus profunde quam oeconomiae species inde a
Leonis aetate mutatus est ipse socialismus, quocum fuit maxime
Decessoli Nostro certandum. Qui enim tunc unus fere dici poterat
et doctrinae capita propugnabat definita eaque in unum
corpus compacta, hi exinde in duas praecipue partes invicem
plerumque adversantes atque adeo infensissimas discissus est,
ita tamen ut a fundamento fidei christianae contrario, quod
socialismo proprium erat, neutra discesserit.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.