AAS 23 (1931), p. 213
Altera enim socialismi pars eandem fere subiit mutationem, a)P arsviolentior
\ ^ ^ seu communismus."
quam oeconomiam capitalisti eam sübiisse supra explicuimus, et
in « communismum » ruit, qui bina docet ac persequitur, neque
id occulte aut per cuniculos, sed palam, aperte, omnibus mediis
etiam violentissimis quibusque adhibitis: acerrimam inter classes
luctationem, plenamque dominii privati exstinctionem. In quibus
persequendis, nihil est quod non audeat, nihil quod vereatur;
rerum vero potitus, incredibile ac portento simile est quam se
atrocem, quam inhumanum ostendat. Testantur id exitiosae illae
strages et ruinae, quibus vastissimas Europae orientalis atque Asiae
ditiones constravit ; Sanctae vero Ecclesiae ipsique Deo quam sit inimicus
et apertus hostis. nimis, proh dolor! nimis est factis comprobatum
et omnibus apprime notum. Ideo, quamquam probos
quidem ac fideles Ecclesiae filios de impia et iniqua communismi
natura monere supervacaneum existimamus, tamen sine profundo
dolore contemplari non possumus incuriam eorum, qui imminentia
haec pericula contemnere videntur, et inerti quadam
desidia patiuntur propagari quaquaversus ea, quibus per vim,
per eaedem, tota societas contrucidetur; eoque gravius condemnanda
est socordia eorum, qui auferre aut mutare neglegunt
eas rerum conditiones, quibus populorum animi exasperantur
atque via munitur ad societatem subvertendam et profligandam.
Mitior sane est altera pars, quae « socialismi » nomen reti- &) Pars mitior quae
1 7 1 socialismi nomen renuit,
qui non solum avi adhibenda abstinendum profitetur, sed tinuit.
ipsam classium pugnam et privatae possessionis exstinctionem,
si minus abiicit, aliqua ratione mitigat et temperat. Suis principiis
et consectariis inde a communismo deductis exterritum,
socialismum ad veritates, quas christiana traditio semper sollemnes
habuit, vergere et quodammodo accedere díceres: negari
enim nequit ad ea quae christiani societatis reformatores iure
postulant, horum placita interdum valde appropinquare.
Classium enim purria, modo ab inimicitiis mutuoque odio Auna
P § classium
1 ° dominiique exstinct
abstineat, paulatim transit in honestam quandam disceptationem, tione aliquantum reiustitiae
studio fundatam, quae, etsi non est illa beata pax
socialis quam omnes appetimus, principium esse potest et debet