AAS 23 (1931), p. 244
riantur; atque inibi non modo sacras, sed profanas quoque disciplinas
pro viribus tradunt, itemque peculiaria scientiae civilisque
cultus adiumenta invehunt, ad rudes illas gentes primis litterarum
elementis agrorumque colendorum arte imbuendas. Quod
si aliquando commentieiae cuiusdam progressionis iactatores, ad
regiones illas penetrantes, quas Iesu Christi legati cruce et aratro
nobilitarunt, conditas ibi scholas christianis principiis praeceptisque
exuere enitentur, iidem infitiari haud poterunt Ecclesiam
violatas a se litterarum sedes primum constituisse.
Neque solum in sacrarum Missionum regionibus hominum
cultum promovet Ecclesia, sed etiam, immo impensius, in iis
nationibus, in quibus plus semel ipsa beneficentiae suo patrimonio
despoliata est. Videre igitur est eius opera prosperas studiorum
Universitates nostro quoque tempore exoriri, ut ea quae
Mediolani Sacro Iesu Cordi dicata est, ut Parisiensis, Insulensis,
Andegavensis, Lugdunensis, Tolosana in Gallia, ut Noviomagensis
in Hollandia, Lublinensis in Polonia, Berytensis in Syria,
Vashingtonensis in Foederatis Americae Civitatibus, Quebecensis,
Marianopolitana, Octaviensis in Canadensi regione, S. Iacobi in
Chilensi Republica, Sciangaiensis et Pekinensis in Sinis, Tokiensis
in Iaponia, aliaeque non paucae.
Illud praeterea luculenter ostendit Ecclesiam hominum cultum
atque doctrinam impense fovisse, quod magnam semper de
bibliothecis condendis asservandisque curam habuit. A Caesariensi
enim Bibliotheca ad Ambrosianam usque et Vaticanam
quot manu scriptos codices, quot libros typis impressos haec
sancta mater Ecclesia summa cum industria collegerit nemo
sane enumerare poterit. Atque in comperto est prima iam
christiani nominis aetate sacros pastores, ingruente periculo,
bonorum suorum iacturam aequo animo passos esse, sed una
cum sacrifìcalibus vasis scientiae volumina diligentissime servasse.
Quapropter omni prorsus fundamento destituitur falsa
ea quorundam criminatio, Ecclesiam hominum mentibus ignorantiae
caliginem offundere; quandoquidem Catholica Religio
non insectatores metuit, qui eam martyrii gloria redi-