AAS 23 (1931), p. 245
mire possint, non haereses, quae suum sacrae doctrinae depositum
accuratius illustrari iubeant, sed id unum timet: veritatis
ignorationem; cum pro certo habeat adversarios, dummodo
eius praeceptis atque rationibus, alieno a praeiudicatis opinionibus
animo, diligenter studeant, minime eam esse malevola
simultate prosecuturos, quemadmodum secundo iam saeculo de
Christiani nominis osoribus Tertullianus asseverabat: «Desinunt
odisse qui desinunt ignorare » . 1
At si Decessores Nostri, vertentibus saeculis, neque curis pepercerunt
neque laboribus, ut disciplinarum studia liberalesque
artes alerentur quam maxime, utque omne genus magisteria multis
locis instituerentur, peculiarem tamen voluntatem studiumque
praecipuum in divinae doctrinae incrementum contulerunt,
quippe quae ad caussam sibi divinitus creditam potissimum conducat.
Iamvero Nos, gravissimi a Deo Nobis demandati mu-2
neris probe conscii, actuosissime ad sacras praesertim disciplinas
animum adiecimus Nostrum, pro viribus contendentes, ut ecclesiasticae
Universitates Facultatesque, sicut praecipua dignitate
sua, ita etiam studiorum subtilitate scientiarumque splendore
inter cetera omnia Athenaea in primis eniteant. Siquidem,
vixdum ad supremi Pontificatus cathedram evecti, officii
Nostri duximus eam apparare legem, qua altioris huiusmodi
disciplinae Institutis, plus centum ubique gentium conditis,
finis assequendus clarius proponeretur, docendi methodus accuratius
praescribetur, unius denique formae constitutio definiretur,
minime tamen peculiaribus posthabitis rerum locorumque
rationibus, ita quidem ut eadem praesentibus necessitatibus
omnino respondere valeant.
Omne genus errores, nostris potissimum temporibus, sapientiae
specie fueari solent, quo magis ab omnibus credantur,
cum doctrinae lumen plurimum possit multorum animos
allicere. Pernecesse igitur est eos christifideles, qui scientiarum
pervestigationi aptiores se praebeant, ac potissimum
1 Ad Nationes, I, 1.
2 S. Thomas, Summa Theol. P. I, q. 1, a. 5.