AAS 23 (1931), p. 246
delectos sacrorum alumnos, fusis ad Patrem luminum precibus1
memoresque illius sententiae « in malevolam animam non introibit
sapientia», penitus in sacras disciplinas et in eas, quae2
quomodocumque cum iisdem cohaereant, animum intendere
atque ita id omne adipisci, ut possint, occasione data, catholicam
veritatem rite docere et contra adversariorum incursus ac falladas
strenuissime tutari.
Equidem, pro Nostra parte pro Nostraque facultate, nihil
Nobis reliqui faciemus, ut sacrae disciplinae, sicut olim in
publicis studiorum Universitatibus primas ferebant, ita nunc
quoque, potiorem locum teneant, cum id ditissimus postulet,
quem impertiuntur, veritatis thesaurus, et salutaris ille impulsus,
quem in catholica confirmanda fide, in errorum tenebris profligandis,
in omnium moribus ad evangelica praecepta conformandis
pro natura sua exercent. Ita enim auspicato continget, ut omnes
homines, de tenebris in admirabile lumen fidei vocati, ad agni-8
tionem veritatis veniant,4 et omnis intellectus, adiuvante Dei
gratia, in captivitatem redigatur in obsequium Christi.5
Quibus Nos propositis rationibusque permoti, prope Sacram
Seminariorum Studiorumque Universitatum Congregationem peculiare
constitutum voluimus Consilium ex viris rerum intellegentia
et usu praestantibus, cui quidem incumberet rebus omnibus
studere atque consulere, quae ad studiorum ecclesiasticorum
Universitates et Facultates ordinandas perfìciendasque pertinerent
— missis interim quae postea cum de aliis institutionibus
tum praesertim de Pontificia Romana a S. Thoma Aquinate
Academia, quam peculiari prosequimur cura, magis magisque
promovenda adiungere opportunum videbitur.
Quod quidem Consilium, post diuturnam diligentemque operam,
adiutum sane a lectissimis variarum nationum doctoribus,
1 IAC, I, 17.
2 Sap., I, 4.
3 IPetr., II, 9.
4 ITim., II, 4.
5 II Cor., X, 5.