AAS 23 (1931), p. 247

laudabili omnino sollertia concreditum sibi munus, sub auspicio
ac ductu Nostro, feliciter explevit. Quapropter Nos, optata Nostra
tandem ad effectum adducentes, omnibus mature perpensis,
ac suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum
qui sua interesse praesumant consensu, certa scientia ac de Apostolicae
potestatis plenitudine bas, quae sequuntur, leges et
normas decernimus atque statuimus, easdemque ab omnibus, ad
quos pertinent, observari iubemus.

TITULUS I

formae generales

Art. 1
Universitates et Facultates studiorum ecclesiasticorum eae
sunt, quae auctoritate Sanctae Sedis ad disciplinas sacras vel
cum sacris conexas tradendas et excolendas instituuntur, cum
iure conferendi gradus academicos.

Art. 2
Universitatum et Facultatum studiorum ecclesiasticorum finis
est: auditores disciplinis, quae sacrae vel cum sacris conexae sunt,
secundum doctrinam catholicam altius instituere; eos ad fontium
cognitionem, ad investigationis laborisque scientifici usum atque
ad magisterium exercendum instruere; denique iisdem disciplinis
excolendis provehendisque quam maxime consulere.

Art. 3 -
§ 1. - Facultates studiorum ecclesiasticorum censentur: Theologicae,
Iuridicae, Philosophicae, aliae denique omnes, quae ad
finem, de quo in art. 2, a Sancta Sede instituantur.
§ 2. - Nomine Universitatum vel Facultatum comprehenduntur
etiam haec Instituta a Sancta Sede in Urbe erecta: '
Pontificium Institutum Biblicum, Pontificium Institutum
Studiorum Orientalium, Pontificium Institutum Utriusque Iuris,
Pontificium Institutum Archaeologiae Christianae, Pontificium
Institutum Musicae Sacrae.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.