AAS 23 (1931), p. 248

Art. 4
Canonica erectio et suprema -moderatio cuiusvis Universitatis
et Facultatis studiorum ecclesiasticorum, in locis quoque
et Institutis quae Sacris Congregationibus pro Ecclesia
Orientali et de Propaganda Fide subiecta sunt, atque etiam Facultatum
quae sunt pro Religiosis Familiis quibuslibet, reservantur
Sacrae Congregationi de Seminariis et Studiorum Universitatibus.

Art. 5
Statuta una cum Ratione studiorum uniuscuiusque Universitatis
vel Facultatis indigent approbatione Sacrae Congregationis
de Seminariis et Studiorum Universitatibus.

Art. 6
Solis Universitatibus vel Facultatibus canonice erectis et ad
normam huius Constitutionis approbatis ius est conferendi gradus
academicos qui effectus canonicos habeant, salvo praescripto
art. 36 § 2.
Art. 7
§ 1. - Gradus academici tres sunt: Baccalaureatus, Licentia
seu Prolytatus, Laurea seu Doctoratus.
§ 2. - Quaevis Facultas confert Licentiam et Lauream; liberum
est singulis Facultatibus conferre etiam Baccalaureatum.
§ 3. - Gradus academici e disciplinis praecipuis Universitatum
vel Facultatum, in quibus conferuntur, appellationem trahunt.

Art. 8
Baccalaureatus est gradus academicus ex quo cognoscitur eum
qui hoc gradu donatur tale suae doctrinae specimen dedisse, ut
idoneus censeatur ad curriculum persequendum pro gradibus
academicis superioribus.

Art. 9
Licentia est gradus academicus ex quo cognoscitur eum qui
hoc gradu donatur praestitutum studiorum curriculum absolvíase
et tale suae doctrinae specimen dedisse, ut idoneus haberi possit
ad docendum in scholis quae gradus academicos non conferunt.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.