AAS 23 (1931), p. 251
§ 2.-Praeter Professores ordinarios sint quoque extraordinarii,
seu qui, etsi debitis dotibus ornati, nondum omni ac pleno
iure gaudent.
§ 3. - Pro opportunitate etiam alii assumi possunt Professores,
qui ad certum tempus munere fungantur tradendi aliquam
disciplinam.
Art. 20
Statuta Universitatis vel Facultatis decernant :
a) quot, saltem, pro numero et momento disciplinarum
debeant esse Professores et quot ex iis ordinarii;
b) quot sint Professorum ordines et quae cuiusque ordinis
officia et iura, ratione habita iustarum consuetudinum et traditionum;
c) a quibus, quomodo, quibus condicionibus Professores
cuiusque ordinis nominentur ac promoveantur.
Art. 21
Ut quis in Professorum Collegium legitime cooptetur, requiritur
ut:
I doctrinae copia et bonis moribus et prudentia praefulgeat;o
2° Laurea congruenti praeditus sit;
3° certis documentis, praesertim libris vel dissertationibus
scriptis, se ad docendum idoneum probaverit;
4° professionem Fidei emiserit secundum formulam a Sancta
Sede approbatam, ad normam can. 1406 § 1, 8° C. I. C. et Decreti
Supremae Sacrae Congregationis S. Officii d. d. 22 Martii 1918;
5° missionem canonicam docendi, post impetratum Nihil
obstat Sanctae Sedis, a Magno Cancellario acceperit.
Art. 22
Si quis Professor vel doctrinam catholicam laeserit vel a
vitae integritate defecerit, pro gravitate culpae ad normam Statutorum
puniatur et, si res ferat, missione canonica docendi a
Magno Cancellario privetur.