AAS 23 (1931), p. 252
S. - Auditores
Art. 23
Auditores dividuntur in eos qui ad gradus academicos contendunt
et eos qui ad gradus academicos non contendunt.
: Art. 24
Ut quis in Universitatem vel Facultatem ascribi possit,
exhibeat oportet,
si sit clericus: litteras commendatitias Praelati sui Ordinarii,
servatis ceteris praescriptionibus ecclesiasticis quae forte sint;
si sit laicus: competentis Auctoritatis ecclesiasticae litteras
testimoniales de vita et moribus.
Art. 25
Ut quis in Universitatem vel Facultatem ad gradus academicos
adipiscendos ascribi possit, afferre debet, praeter ea quae in art. 24
praecipiuntur, authentica testimonia, ex quibus appareat eum:
I curriculum medium studiorum classicorum rite absol-o
visse;
2° a) pro Facultate Theologica: studiis mediis classicis rite
peractis, saltem per biennium universae Philosophiae scholasticae
studuisse et praescripta examina superasse;
b) pro Pontificio Instituto Biblico: consecutum esse Licentiam
in sacra Theologia;
c) si sit clericus, pro Facultate Iuris Canonici, Pontificio
Instituto Studiorum Orientalium, Pontificio Instituto Utriusque
Iuris, Pontificio Instituto Archaeologiae Christianae, Pontificio
Instituto Musicae Sacrae: cursum philosophico-theologicum ad
normam can. 1365 C. I. C. complevisse.
Art. 26
Nemo simul ascribi potest in plures Facultates ad gradus academicos
in illis assequendos.