AAS 23 (1931), p. 262

Art. 57
Si qua Universitas vel Facultas praescripto art. 56 non obtemperaverit,
ius vel privilegium gradus academicos conferendi
ipso facto amittet.

Art. 58
Vigentes in praesenti contra hanc Constitutionem leges vel
consuetudines, sive universales sive particulares, etiam specialissima
efc individua mentione dignae, abrogantur. Item privilegia
a Sancta Sede ad haec usque tempora personis sive physicis
sive moralibus concessa, quae eiusdem Constitutionis praescriptis
contraria sint, omnino revocantur.

Volumus denique ut praesentium Litterarum exemplis etiam
impressis, sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel in officio constituti
munitis et nomine alicuius notarii publici subscripto,
eadem prorsus adhibeatur fides, quae hisce Litteris haberetur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
• ' Quae autem per hanc Nostram Constitutionem statuimus,
decrevimus, ediximus, mandavimus, rata omnia et firma consistere
ac permanere auctoritate Nostra volumus et iubemus,
contrariis quibuscumque minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo
nongentesimo trigesimo primo, die vicesima quarta mensis Maii,
in Festo Pentecostes, Pontificatus Nostri anno decimo.

F R . ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH, CAIETANUS CARD. BISLETI,
Cancellarius S. B. E. Sacrae Congreg, de Seminariis
. ' et Studiorum Universitatibus Praefectus.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonotariorum Apost.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco ï& Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XLIV, n. 22, - M. Riggi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.