AAS 23 (1931), p. 263
ACTA SS. CONGREGATIONUM
SACRA CONGREGATIO DE SEMINARIIS
ET STUDIORUM UNIVERSITATIBUS
ORDINATIONES
AD CONSTITUTIONEM APOSTOLICAM « DEUS SCIENTIARUM DOMINUS » DE UNI-
VERSITATIBUS ET FACULTATIBUS STUDIORUM ECCLESIASTICORUM RITE
EXSEQUENDAM.
Sacra Congregatio Seminariis et Studiorum Universitatibus praeposita,
ad normam art. 12 Constitutionis Apostolicae « Deus scientiarum Dominus »
d. XXIV Maii anno MDCCCCXXXI datae, Ordinationes quae sequuntur Universitatibus
et Facultatibus studiorum ecclesiasticorum tradit easdemque
religiose servandas praescribit.
TITULUS I
Normae generales
(Const. Apost., art. 1-12)
Art. 1
Cum a Sacra Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus
petitur ut Universitas vel Facultas canonice erigatur cum iure
conferendi gradus academicos,
I ostendatur ob locorum et temporis rationes opportunum esse novamo
Universitatem vel Facultatem erigi et spem certam fore, ut erigenda Universitas
vel Facultas veram afferat utilitatem;
2° demonstretur haberi posse omnia quae requiruntur, ut Universitas
vel Facultas vita scientifica floreat:
a) iustum Professorum numerum ad normam art. 19 Constitutionis
Apostolicae,
b) auditoria, bibliothecam, supellectilem, sicut in art. 47-49 Constitutionis
Apostolicae et in art. 44-46 harum Ordinationum praescribitur,
c) pecuniae summam quae necessitatibus Universitatis vel Facultatis
sufficiat;