AAS 23 (1931), p. 265

Ö° Professoribus legitime nominatis missionem canonicam confert
eosdemque hac missione ad normam art. 22 Constitutionis Apostolicae
privare potest;
6° examinibus ad Lauream consequendam, de quibus in art. 46 § 1, 2e
et § 2 Constitutionis Apostolicae, de iure praesidet-
7° documentis authenticis Licentiae et Laureae primo loco subscribit
vel suo nomine ab alio subscribendum curat;
8° Sacram Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus
de rebus gravioribus, quae ad Universitatem vel Facultatem pertinent,
certiorem facit, eique tertio quoque anno accuratam relationem,
de qua in art. 4 harum Ordinationum, exhibet.

Art. 6
Rector vel Pretesesi
1° exsequitur praescripta Sanctae Sedis et Statuta Universitatis vel
Facultatis;
2° accipit professioDem fidei secundum formulam a Sancta Sede approbatam
omnium Professorum Universitatis vel Facultatis, ad normam
can. 1406 § 1 n. 8° C. I. C. et Decreti Supremae Sacrae Congregationis
S. Officii d. d. 22 Martii 1918, itemque eorum qui, examine superato,
academicis gradibus donandi sunt;
3° curat ut Professores in docendo Bationem Studiorum rite approbatam
accurate sequantur;
4° convocat Universitatis vel Facultatis Consilia, eisque praesidet;
5° auditores ad Universitatem vel Facultatem admittit, eorum studiis
et moribus prospicit eosque, si quid culpae commiserint, meritis poenis
ad normam art. 28 Constitutionis Apostolicae plectit;
6° examinibus, ad normam art. 42 et 44 Constitutionis Apostolicae
subeundis, si intersit, praesidet;
7° documentis authenticis Baccalaureatus primo loco et ceterorum
graduum academicorum secundo loco subscribit;
8° ad Magnum Cancellarium de studiis, disciplina, rebus pecuniariis
refert;
9° quotannis ad Sacram Congregationem de Seminariis et Studiorum
Universitatibus summaria ad rem statisticam pertinentia, secundum schemata
ab eadem Sacra Congregatione redigenda, mittit.

Art. 7
Facultatis Decanus
Io vigilanter custodit doctrinam in propria Facultate tradendam;
2° praeest conventibus Facultatis, nisi ipse Bector intersit;

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.