AAS 23 (1931), p. 266
3° refert ad Eectorem quae a Facultate proponuntur;
4° quae ab Auctoritatibus superioribus statuuntur, in Facultate exsequenda
curat;
5° de iure praeest examinibus de quibus in art. 34 Constitutionis Apostolicae,
salvis art. 5, 6° et art. 6, 6° harum Ordinationum.
Art. 8
Officiales pro muneris sui gravitate in maiores et minores dividuntur.
Art. 9
Rector Magnificus, Praeses, Decani in rebus, quae maioris momenti sunt,
sua cuiusque Consilia interrogare debent.
2. - Professores
(Const. Apost., art. 19-22)
Art. 10
Qui praesunt Universitati vel Facultati caveant, ne cui Professori
munus concredant tradendi disciplinas inter se dispares, neve quemquam
numero scholarum ita onerent, ut a debita earum praeparatione et a
labore scientifico prohibeatur.
Art. 11
Professoribus non licet onera vel officia obire, quibus a munere
docendi rite implendo impediantur.
3. - Auditores
(Const. Apost., art. 23-28)
Art. 12
Universitatis vel Facultatis auditores, qui quacumque de causa ad
gradus academicos non contendunt, admitti possunt sive ad omnes
scholas frequentandas sive ad aliquas tantum, quas sibi eligerint, firmo
tamen praescripto art. 24 Constitutionis Apostolicae.
Art. 13
Curriculum medium studiorum classicorum, de quo in art. 25, 1° Constitutionis
Apostolicae, praeter convenientem institutionem religiosam et
linguas litterasque latinas, graecas, patrias, quae disciplinae praecipuae
sunt, complecti debet etiam Historiam naturalem, Mathesim, Physicam,
Chimiam, Geographiam, Historiam civilem, et quidem tantum quantum
in eo qui ad studia academica accedit requiri solet, secundum normas
Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus.